Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3993270

Odwiedza nas 145 gości oraz 0 użytkowników.

XVIII. ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA INCOANTIS INICIUM

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

XVIII.
ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA
INCOANTIS INICIUM

 

Concede nobis, omnipotens deus, ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum et affectus eius digna conuersatione sectemur: per. [GeV 104]

 

Omnipotens sempiter<ne> deus, qui nobis in obseruatione ieiunii et aelimosinarum semine posuisti nostrorum remedia pecca­torum, concide nos opere mentis et corporis semper tibi esse deuotos: per. [GeV 105]

 

SECRETA. Sacrificium, domine, quadragesimali initii sollemniter immolamus te, domine, depraecantes, ut cum aepularum restrictione carnalium a noxiis quoque uoluptatibus temperemur: per. [GeV 106]

 

POST COMMUNIONEM. Praesta nobis, omnipotens deus, ut uiuifi cationis tuae gratiam consequentis in eius munere semper gloriemur: per. [GeV 107]

 

AD POPULUM. Super populum tuum, domine, quaesumus, benedictio cupiosa discendat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur: per dominum nostrum. [GeV 108]