Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5931617

Odwiedza nas 198 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA VII IN QUINQUAGESIMA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

 

 

FERIA VII IN QUINQUAGESIMA

 

 

 

Obseruationis huius annua caelebritate laetantes, quaesumus, domine, ut paschalibus actionibus inherentibus plenis eius effecti­bus gaudeamus: per. [GeV 99]

 

 

 

Adesto, domine, supplicationibus nostris, et hoc sollemne ieiunium, quod animis corporibus <que> curandis salubriter insti¬tutum est, deuoto seruitio caelebremus: per. [GeV 100]

 

 

 

SECRETA. Suscipe, domine, sacrificium, cuius te uoluisti dignanti immolatione placare; praesta, quaesumus, ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offera-mus affectum: per. [GeV 101]

 

 

 

POST COMMUNIONEM. Caelestis uitae munere uegitati quaesumus, domine, ut quod est nobis in praesenti uita mysterium, fiat aeternitatis auxilium: per. [GeV 102]

 

 

 

AD POPULUM. Fidelibus tuis, domine, perpetua dona firmentur, ut eadem percipiendum te quaerant et querendo sine fine percipiant: per. [GeV 103]