Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5931762

Odwiedza nas 58 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA VI IN QUINQUAGESIMA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

FERIA VI IN QUINQUAGESIMA

 

Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis ieiuniis paschalibus conuenienter aptari, ut suscepta sollempniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum: per. [GeV 94]

 

Adiuua nos, deus salutaris noster, ut quae conlata nobis honorabiliter recensimus, deuotis mentibus adsequamur: per. [GeV 95]

 

SECRETA. Praepara nos, quaesumus, domine, huius precipue festiuitatis officiis, ut haec sacrificia subriis mentibus caelebremus: per. [GeV 96]

 

POST COMMUNIONEM. Salutare munere, domine, satiati supplices depraecamur, ut cuius laetamur gustu, reparemur effectu: per dominum nostrum. [GeV 97]

 

AD POPULUM. Praesta famulis tuis, domine, habundantiam pro­tectionis et gratiae, da salutem mentis et corporis, da continua prosperitatis augmenta, et tibi semper fac esse deuotos: per dominum nostrum. [GeV 98]