Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5865033

Odwiedza nas 236 gości oraz 0 użytkowników.

XVII. ORATIONES ET PRAECES A QUINQUAGESIMA USQUE QUADRAGENSIMA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

XVII.
ORATIONES ET PRAECES A QUINQUAGESIMA USQUE QUADRAGENSIMA

 

Aufer[s] a nobis, domine, quaesumus, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur sensibus introire: per. [GeV 84]

 

Perfice, domine, benignus in nobis obseruantiae sanctae sub­sidium, ut quae te auctore facienda cognouimus, te operante impleamus: per. [GeV 85]

 

SECRETA. Sacrificium, domine, obseruantiae paschalis exerimus: praesta, quaesumus, ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae prumptiores: per. [GeV 86]

 

POST COMMUNIONEM. Repleti sumus, domine, donorum parti­cipationem caelestium; praesta, quaesumus, ut eadem et sumamus iugiter et incessabiliter ambiamus: per. [GeV 87]

 

AD POPULUM. De multitudine misericordiae tuae, domine, populum tibi protege confitentem, et corporaliter gubernatum pie mentis affectum tuis muneribus adsequendis effice prumptiorem: per dominum nostrum. [GeV 88]