Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5871753

Odwiedza nas 51 gości oraz 0 użytkowników.

XV. ORATIONES ET PRAECES SUPER PAFNITENTES

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

XV.
ORATIONES ET PRAECES SUPER PAFNITENTES

 

Exaudi, domine, preces nostras et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentiae tuae is miseratio absoluat: per. [GeV 78]

 

Praeueniat hunc famulum tuum, quaesumus, domine, misericordia tua, et omnes iniquitates eius caeleri indulgentia deleantur: per dominum nostrum. [GeV 79]

 

Adesto, domine, supplicacionibus nostris, nec sit ab hoc famulo tuo clementiae tuae longinqua miseratio; sana uulnera eiusquae remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus separatus tibi semper domino ualeat adherere: per. [GeV 80]

 

Domine deus noster, qui offensionem nostram non uinceris, sed satisfactionem placaris, respice, quaesumus, ad hunc famulum tuum, qui se tibi peccasse grauiter confitetur. Tuum est ablutionem criminum dare et ueniam prestare peccantibus, qui dixisti paenitentiam te malle peccatorum quam mortem. Concede ergo, domine, hoc, ut et tibi paenitentiam excopias caelebret ut correctis actibus suis conferre tibi ad te sempiterni gaudia caelebretur: per. [GeV 81]

 

Praecor, domine, clementiam tuae maiestatis ac nominis, ut huic famulo tuo peccata et facinora sua confitenti ueniam dare et praeteritorum criminum <debita> relaxare digneris. Qui humeris tuis ouem perditam reduxisti ad caulas, qui publicani precibus uel confessione placatus es, tu etiam, domine, et huic famulo tuo placare, tu eum praecibus benignus adsiste, ut in confessione fleuili permanens clementiam tuam caeleriter exoret et sanctis ac sacris altaribus restitutus spei rursus aeternae et caelestis gloriae reformetur: per. [GeV 82]