Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5640549

Odwiedza nas 148 gości oraz 0 użytkowników.

XIIII. IN SEXAGESIMA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

XIIII.
IN SEXAGESIMA

 

Tuere, quaesumus, domine, plebem tuam, et sacram solempnitatem recolentem gratiae caelestis largitate prosequere, ut uisibilibus adiuta solatiis ad inuisibilia bona prumptior incitetur: per dominum nostrum. [GeV 73]

 

Adiuua nos, deus salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue uenire gaudentes: <per.> [GeV 74]

 

SECRETA. Intende, quaesumus, domine, hostias familiae tuae; quam sacris muneribus facis esse participes, tribuas ad eam plenitudinem peruenire: per. [GeV 75]

 

POST COMMUNIONEM. Sit nobis, quaesumus, domine, cibus sacer potusque salutaris, qui et temporalem uitam muniat et praestet aeternam: <per.> [GeV 76]

 

AD POPULUM. Rege, quaesumus, domine, populum tuum et gratiae tuae in eo dona multiplica, ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non distituatur auxiliis et sempiternis gaudeat institutis: per. [GeV 77]