Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5648060

Odwiedza nas 81 gości oraz 0 użytkowników.

XII. ITEM IN THEOPHANIA IN DIE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

XII.
ITEM IN THEOPHANIA IN DIE

 

Omnipotens sempiterne deus, qui uerbi tui incarnationem praeclari testimonio sideris indicasti, quod uidentes magi oblatis maiestatem tuam muneribus adorarent: concide, ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella iustitiae et noster in tua sit con­fessione thesaurus: per. [GeV 61]

 

Deus, cuius unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum quem similem nobis foras agnouimus intus reformare mereamur: per dominum nostrum. [GeV 62]

 

Deus inluminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudire et illud lumen splendidum infundae cordibus nostris, quod trium magorum mentibus aspersisti: per. [GeV 63]

 

SECRETA. Hostias tibi, domine, pro nati tui filii apparitione deferimus suppliciter exorantes, ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ipse sit misericors et susceptor, Iesus Christus dominus noster: qui tecum uiuet. [GeV 64]

 

Uere dignum: te laudare mirabilem deum in omnibus operibus tuis, quibus regni tui mysteria reuelasti, Hancque enim festiuitatem index puerpera uiiginalis stella praecessit, quae natum in terra caeli dominum magis stupentibus nuntiaret, ut manifestandus mundo deus et caelesti denuntiaretur inditio, et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo. [GeV 65]

 

INFRA ACTIONEM. Communicantes, et diem sacratissimum caelebrantes, quo unigenitus tuus in tua tecum gloria sempiternus in ueritate nostrae carnis natus magis de longinquo uenientibus uisibilis et corporalis apparuit: sed et memoriam. [GeV 66]

 

POST COMMUNIONEM. Caelesti lumen, quaesumus, domine, semper et ubique nos praeueni, ut mysterium cuius nos participes esse uoluisti, et puro cernamus intuitu et digno percipiamus ef­fectu: per. [GeV 67]

 

AD POPULUM. Deus, qui per huius caelebritatis mysterium aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae redemptoris sui plenum cognuscere fulgorem, ut ad perpetuam claritatem per eius incrimenta peueniat: per. [GeV 68]