Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5641564

Odwiedza nas 62 gości oraz 0 użytkowników.

XI. IN UIGILIIS DE THEOPHANIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

XI.
IN UIGILIIS DE THEOPHANIA

 

Corda nostra, quaesumus, domine, uenturae festiuitatis splendor inlustret, quo mundi huius tenebras carere ualeamus, et perueniamus ad patriam claritatis aeterne: per. [GeV 57]

 

SECRETA. Tribuae, quaesumus, domine, ut eum praesentibus immolemus sacrificiis et sumamus, quem uenturae sollempnitatis pia munera praeloquuntur: per. [GeV 58]

 

Uere dignum: quia cum unigenitus tuus in substantiae nostrae mortalitatis <apparuit, in nouam nos immortalitatis suae> lucem reparauit: per quem laudant angeli. [GeV 59]

 

POST COMMUNIONEM. Inlumina, quaesumus, domine, populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende, ut saluatoris mundi stella famulante manifestata natiuitas mentibus eorum et reueletur semper et crescat: per. [GeV 60]