Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1686
Odsłon artykułów:
4088884

Odwiedza nas 146 gości oraz 0 użytkowników.

VIIII. ITEM IN OCTABAS DOMINI, KALENDAS IANUARIAS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

VIIII.
ITEM IN OCTABAS DOMINI, KALENDAS IANUARIAS

 

Deus qui bonis nati saluatoris diem celebrare concedis octauum, fac, quaesumus, nos esse perpetua diuinitate munere, cuius sumus carnali conmercio reparati: per. [GeV 48]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui Unigenito tuo nouam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis uetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inueniamur forma, in quo tecum est nostra substantia: per. [GeV 49]

 

SECRETA. Praesta, quaesumus, domine, ut per hanc munera, qui domini Iesu Christi arcanae natiuitatis mysterio gerimus, puri­ficate mentes intellegentiam consequamur: per dominum. [GeV 50]

 

Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Cuius hodie octauas nati celebrantes tua, domine, mirabilia ueneramur, quia qui peperit, et mater et uirgo est; qui[a] natus est, et infans et deus est. Merito caeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi mutati, regis turbati, paruoli gloriosa passione coronati. Lacta, mater, cybum nostrum, lacta panem de caelo uenientem, in praesepio positum uelut piorum cybaria iumentorum. Illic namque agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui, circumcisio[nem] scilicet et praeputium. Quod etiam saluator et dominus noster a Symione susceptus in templo plenissimae dignatus est adimplere. Et ideo cum angelis et archangelis. [GeV 51]

 

POST COMMUNIONEM. Praesta, quaesumus, domine, ut quod saluatoris nostri iterata solempnitate percipimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam: per. [GeV 52]

 

AD POPULUM. Omnipotens sempiterne deus, qui tuae mensae participes a diabolico iubes abstinere conuiuio, da, quaesumus, plebi tuae, ut gustum mortiferae profanitatis abiecto puris menti­bus ad aepulas aeternae salutis accedat: per. [GeV 53]