VIII. IN NATALE INNOCENTIUM, V KALENDAS IANUARIAS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

VIII.
IN NATALE INNOCENTIUM, V KALENDAS IANUARIAS

 

Deus, cuius hodierna die praeconium Innocentes martyris non loquendo, sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis uiciorum mala mortifica, ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus uita fateatur: per dominum. [GeV 42]

 

Deus, qui bonis tuis infantium quoque nescia sacramenti corda praecedis, tribuae, quaesumus, ut in nostra constientia fi­ducia non habentes indulgentia semper copiosa perueniat: per. [GeV 43]

 

Adiuua nos, domine, quaesumus, eorum depraecatione sanctorum, qui filium tuum humana necdum uoce profitentes caelesti sunt pro eius natiuitate gratia coronati: per. [GeV 44]

 

SECRETA. Adesto, domine, muneribus Innocentum festiuitate sacrandis et praesta, quesumus, ut eorum sinceritate possimus imitare, quorum tibi decanda ueneramur infantia: per. [GeV 45]

 

POST COMMUNIONEM. Ipsi nobis, domine, quaesumus, postolent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie sollempniter caelebramus: per dominum. [GeV 46]

 

AD POPULUM. Discat aecclesia tua, deus, Infantum quos hodie ueneramur exemplum sinceram tenere pietatem, quae prius uitam praestitit sempiteram, quam possit nosse praesentem: per dominum nostrum. [GeV 47]