Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3482348

Odwiedza nas 73 gości oraz 0 użytkowników.

VII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE. VI KALENDAS IANUARIAS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

VII.
IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE.
VI KALENDAS IANUARIAS

 

Deus, qui per os beati apostoli tui Iohannis euangelistae uerbi tui nobis arcana reserasti, praesta, quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentia conpetentes eruditione capiamus: per dominum nostrum. [GeV 36]

 

Deus, qui beati Iohannis euangelistae praeconiis principii sempiterni secreta reserasti, da, quaesumus, ut ad intellegentiam uerbi eius per quem nobis splendit suffragiis accedamus: per dominum. [GeV 37]

 

Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut excellentiam uerbi tui, quam beatus euangelista Iohannes adseruit, et conuenienter intellegere ualeamus et ueraciter confitere: per. [GeV 38]

 

SECRETA. Supplicationibus apostolicis beati Iohannis euangeliste, quaesumus, aecclesiae tuae, domine, commendetur oblatio, cuius magnificis praedicationibus eruditur: per. [GeV 39]

 

POST COMMUNIONEM. Beati aeuangelistae Iohannis nos, domine, quaesumus, merita prosequantur et tuam nobis indulgentiam semper inplorent: per. [GeV 40]

 

AD POPULUM. Adsit aecclesiae tuae, domine, quaesumus, beatus euangelista Iohannes, ut cuius perpetuus doctor existit, semper esse non desinat suffragator: per. [GeV 41]