Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3888232

Odwiedza nas 46 gości oraz 0 użytkowników.

V. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD UESPEROS SIUE MATUTINOS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

V.
ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI
AD UESPEROS SIUE MATUTINOS

 

Adesto, domine, supplicacionibus nostris et populum tuum, qui te factore conditus teque est reparatus auctore, te etiam iugiter operante saluetur: per dominum [GeV 24]

 

Largire, quesumus, domine, famulis tuis fidei et securitatis augmentum, ut qui de natiuitate domini nostri Iesu Christi glorian­tur, et aduersa mundi te gubernante non senciant, et que tempora liter caelebrare desiderant sine fine percipiant: per dominum. [GeV 25]

 

Deus, qui populo tuo plene prestitisti redempcionis effectum, ut non solum unigeniti tui natiuitate corporea, sed etiam et crucis eius patibulum saluaretur: huius, quaesumus, fidei famulis tuis tribuae firmitate, ut usque ad promissum gloriae praemium ipso quoque gubernante perueniant: per. [GeV 26]

 

Deus, qui humanae substantiae dignitate et mirabiliter condedisti et mirabilius reformasti: da, quesumus, ut eius efficiamur in diuina consortes, qui nostrae humanitatis fieri dignatus est particeps, Christus filius tuus: per eundem dominum nostrum. [GeV 27]

 

Omnipotens sempiternae deus, creator humanae reformatorqui naturae, quam unigenitus tuus in utero perpetuae uirginitatis adsumpsit: respice nos propicius, ut filii tui incarnacione suscepta inter ipsius mereamur membra numerare: per eundem. [GeV 28]

 

Deus, qui natiuitatis tuae exordio pro nostra necessarium saluacione duxisti, respice nos propitius et quos similes ad imaginem tuam fecisti, similiores obseruatione perfice manda­torum: per. [GeV 29]