IIII. ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

IIII.
ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE

 

Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem per incarnationem uerbi tui et per partum beatae uirginis Mariae consecrasti, da populis tuis in hanc caelebritate iustitiae, ut et qui tua gratia sunt redempti tua adoptione sint filii: per dominum. [GeV 17]

 

Praesta, misericors deus, ut natus hodie saluator, sicut diuinae generationis est auctor, ita et inmortalitatis sit ipse largitor: per. [GeV 18]

 

SECRETA. Oblatio tibi sit, domine, hodierna festiuitatis accepta, quia et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et diuini cultus nobis est indita plenitudo Iesu Christi domini nostri: qui tecum uiuit. [GeV 19]

 

Uere dignum: tui laudis hostiam iugiter immolantes, cuius figuram Abel iustus instituit, agnus quoque legalis ostendit, celebrauit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, sed uerus agnus, aeternus pontifex, hodie natus Christus impleuit. Et ideo cum angelis. [GeV 20]

 

INTRA ACTIONEM. Communicantes, et diem sacratissimum caelebrantes, in quo incontaminata uirginitas huic mundo edidit saluatorem, Iesum Christum dominum nostrum: sed et memoriam. [GeV 21]

 

POST COMMUNIONEM. Da nobis, domine, quaesumus, ipsius recensita natiuitate vegitare, cuius caelesti mysterio et pascimur et potamur, Iesu Christi domini nostri filii tui: qui tecum uiuit. [GeV 22]

 

AD POPULUM. Praesta, quaesumus, deus noster, ut familia tua, quae filii tui domini nostri Iesu Christi est natiuitate saluata, eius etiam sit perpetua redemptione secura: per dominum. [GeV 23]