III. ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

III.
ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA

 

Deus, qui per beatae Mariae sacrae uirginis partum, sine hu­mana concupiscentia percreatum, in filii tui membra uenientis paternis fecisti praeiudiciis non teneri: praesta, quesumus, ut huius creaturae nouitate suscepta uetustates antiqui contagiis exuamur: per eundem dominum. [GeV 10]

 

Respice nos, omnipotens et misericors deus, et mentibus cle­menter humanis nascente Christo summae ueritatis lumen infunde: per. [GeV 11]

 

SECRETA. Da nobis, domine, ut natiuitatis domini nostri Iesu Christi sollemnia, quae praesentibus sacrificiis praeuenimus, sic noua. sint nobis ut continuata permaneant, sic perpetua perseuerent ut per suo miraculo noua semper existant: per eundem. [GeV 12]

 

ITEM ALIA. Cuncta, domine, quaesumus, his muneribus a nobis semper diabolica figmenta seclude, ut nostri redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus: per. [GeV 13]

 

Uere dignum: nos sursum cordibus erectis diuinum adorare mysterium, quo humana conditio ueteri terrenaquae lege cessante noua caelestisquae substantia mirabiliter restaurata profertur, ut quod magno dei munere geritur, magnis ecclesiae gaudiis caelebretur: per. [GeV 14]

 

POST COMMUNIONEM. Concede nobis, domine, quaesumus, ut sacramenta quae sumpsimus, quicquid in nostra mente uiciosum est, ipsius medicationes dono curetur: per [GeV 15]

 

AD POPULUM. Populum tuum, domine, quaesumus, tueantur sanctificent et gubernent aeternumque perficiant tam deuotionibus acta sollempnibus, quam natalitiis agenda diuinis Iesu Christi domini nostri. [GeV 16]