Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3482343

Odwiedza nas 68 gości oraz 0 użytkowników.

II. DE UIGILIA DOMINI IN NOCTE

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

II.
ITEM. DE UIGILIA DOMINI IN NOCTE

 

Deus, qui hanc sacratissimam noctem ueri luminis fecisti inlustratione clariscere, da, quesumus, ut cuius lucis mysterium in terra cognouimus, eius quoque gaudiis in caelo perfruamur: per. [GeV 5]

 

Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut unigeniti tui noua per carnem natiuitas liberet, quos sub peccati iugo uetusta seruitus tenet: per. [GeV 6]

 

SECRETA. Munera nostra, domine, quaesumus, natiuitatis ho­diernae mysteriis apta perueniant, ut sicut homo genitus id est praefulsit et deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod diuinum est: per. [GeV 7]

 

Uere dignum et iustum est, aequum et salutare: cuius diuinae natiuitatis potentiam ingenitam uirtutis tuae genuit magnitudo. Quem semper filium et ante tempora aeterna gene­ratum, quia tibi pleno atque perfecto aeternae patris nomen non defuit, praedicamus. Uerum etiam honore maiestate atque uirtute aequalem tibi cum sancto spiritu confitemur, dum trino uocabulo unicam credimus maiestatem. Quem laudant angeli. [GeV 8]

 

POST COMMUNIONEM. Laeti, domine, frequentamus salutis humanae principia, quia trina celebratio beatae conpetit mysterium trinitatis: per dominum nostrum. [GeV 9]