Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3702718

Odwiedza nas 56 gości oraz 0 użytkowników.

I. IN UIGILIIS NATALIS DOMINI AD NONAM

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

I.
ORATIONES ET PRAECES / IN UIGILIIS NATALIS
DOMINI AD NONAM

 

Da nobis, omnipotens deus, ut sicut adoranda filii tui natalitia praeuenimus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes: per dominum nostrum. [GeV 1]

 

Praesta, misericors deus, ut ad suscipiendum filii tui singulare natiuitatis mysterium et mentes credentium praeparentur et non credentium corda subdantur: per [GeV 2]

 

SECRETA. Tanto nos, domine, quesomus, prumtiore seruitio huius sacrificia praecurrere concide solempnia, quanto in hoc constare principium nostrae redemptionis ostendis: per dominum. [GeV 3]

 

POST COMMUNIONEM. Huius nos, domine, sacramenti semper natalis instauret, cuius nobilitas singularis humanam repulit uetustatem: per dominum. [GeV 4]