Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4770646

Odwiedza nas 101 gości oraz 0 użytkowników.

I DER ROTULUS VON RAVENNA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

I DER ROTULUS VON RAVENNA

1

bric aduen r n num [Ver 1332]

ITEM ALIA 2

Deus, qui splendorem gloriae tuae per sacrae uterum uirginis in mundi fine in... dignatus es reuelare, quatenus densis errorum tenebris effugatis, ueritas fulgeat perpetuae claritatis; tribue, quaesumus, ut tantae incarnationis mysterium humiles famuli et fidei integritate colamus, et deuoto semper obsequio fraequentemus [Ver 1333]

ITEM ALIA 3

PROPITIARE, DOMINE DEUS, supplicationibus nostris et tribulantibus, quaesumus auxilium tuae piaetatis concede, ut de filii tui uenientis praesentia consolati, nullis iam polluamur contagiis uetustatis [Ver 1334]

ITEM ALIA 4

UNIGENITUM OMNIPOTENS pater, prophetarum oraculis declaratum, tota nunc gaudet ecclesia in mundo uenturum sicut pluuia super uellos, oriatur, quaesumus, abundantia pacis... eius aduentum, simul...exultet terra caelesti rore perfusa, ut redemptori sui leta ualeat offere splendida uota [Ver 1335]

5

INENARRAUILEM potentiae tuae, deus, uirtutem extende, et populo supplicanti per filii tui praesentiam defensor accede, ut ad uotiua desideria ipso iuuante perueniat [Ver 1336]

6

OMNIPOTENS deus, qui nos praecipis per portam iustitiae transire et iter Christo domino praeparare: concede propitius, ut nullis infirmitatibus fatigemur, qui celestis medici fulgentem praesentiam sustinemus [Ver 1337]

7

DEUS QUI AD LIUERANDUM humanum genus a uetustatis condicione tua clementia procurasti: largire deuotae expectantibus gratiam tuae supernae piaetatis, ut ad ueram perueniamus praemium libertatis [Ver 1338]

ITEMA ALIA 8

EXAUDI praeces populi tui, omnipotens deus, et radiante de caelo iustitia omnis germinet terra letitiam; ut in filii tui redemptoris mundi aduentum, quaesumus, desiderantes animae nostrae benedictione pinguissima repleantur [Ver 1339]

9

UENIAM praecamur offensis, caelorum conditur, deus, ut redemptoris nostri sustinentes praesentiam, peccatorum mereamur percipere indulgentiam [Ver 1340]

10

DEUS, QUI UIA EST ueritatis et ineffauilis unitas trinitatis: concede propitius, tua in nobis gratia operante, ut uenienti saluatori mereamur cum dignis operibus obuiare, et beatitudinis praemia promereri [Ver 1341]

11

REPLE bonis, omnipotens deus, terram tuam redemptoris sui praesentiam cupientem, ut consolationis aeternae gratia circumdata plebs tua caelesti permaneat auxilio guuernata [Ver 1342]

12

DEUS, QUEM OLIM diuina praeconia cecinerunt in mundo uenturum, concede propitius desideranti populo tuo sollemnem redemptoris sui natiuitatem suscipere et caelestia ab eo dona consequi benedictionisquae plenitudinem possidere [Ver 1343]

13

DIRIGATUR, quaesumus domine, in conspecto tuo nostrae petitionis oratio, ut ad magnae incarnationis tuae mysterio nostrae seruitutis uota, inlibata puritate, perueniant [Ver 1344]

ITEM ALIA 14

DEUS, QUI SALUTARE tuum totis terrae finibus nuntiatum signis fulgentibus declarasti: tribuae quaesumus, ut qui natiutitatis eius gloriam sollemniter praestolamus, nullis iam inimicorum fraudibus mancipemur [Ver 1345]

ITEM ALIA 15

OMNIPOTENS et inuisiuilis deus, qui mundi tenebras lucis tuae aduentu fugasti, sereno nos, quaesumus, uultu circumspice, ut magnificentiam natiuitatis tuae dignis praeconiis conlaudemus [Ver 1346]

ITEM ALIA 16

DEUS, QUI HOMINEM olim perditum et densis uitiorum nebulis obscuratum gloriosae natiuitatis tuae lumine radiasti: concede propitius, ut quem tante salutis beneficio munerasti, quaesumus, nullis malorum patiaris subiacere periculis [Ver 1347]

17

OMNIPOTENS sempiterne deus, celi terreque dominator, respice propitius ad orationem familiae tuae et unigenito tuo uenienti pia uota soluere cupientem placatus exaudi [Ver 1348]

ITEM ALIA 18

DOMINE AETERNAE, dei filius, ante cuius inenarrauile incarnationis mysterium exultauerunt montes et iocundati sunt colles: concede propitius, ut te in secundo aduentu nullo modo formidemus, sed absoluti a uinculis delictorum, redemptorem humani generis sensiamus, quem ueraciter confitemur deum et dominum angelorum [Ver 1349]

ITEM ALIA 19

ORIATUR, quaesumus, omnipotens deus, in cordibus nostris splendor gloriae, dominus noster Iesus Christus; ut omnem noctis obscuritate sublata, filios nos esse diei uere lucis manifestat aduentus [Ver 1350]

ITEM ALIA 20

TRIBUAE, QUAESUMUS, domine deus, ut deuotis mentibus diuinum expectemus aduentum, quo sacratissimus uirginis partus ex spiritu sancto nobis generet deum, quatenus appareat in hominibus Christus dominus et saluator: qui cum ingenito patre uiuit et regnat nunc et per omnia secula seculorum [Ver 1351]

21

CLEMENS et misericors deus, ad tuorum propitius intende praecibus famulorum, ut qui redemptoris mundi sustinemus aduentum, quaesumus, nostrae salutis capiamus premium sempiternum [Ver 1352]

22

DEUS, TURRIS inexpugnabilis et ciuitas fortitudinis nostrae: esto nobis, quaesumus, protectio salutaris et desiderauilis uirtus; ut futura natiuitas saluatoris generalem letitiam et plenissimam omnibus conferat sanitatem [Ver 1353]

23

PROPITIARE, DOMINE DEUS, supplicationibus nostris et suffragante tuae incarnationis aduentu, quaesumus, praeces nostras dignanter exaudi et ueniam tribuae omnium peccatorum [Ver 1354]

24

OMNIPOTENS SEMPITERNE DEUS, natiuitatem Christi filii tui secundum carnem propinquare cernentes, quaesumus, ut nobis indignis famulis misericordiam prestet ipse, qui pro nobis dignatus est ingredi utero sanctae uirginis, ut uerbum caro fieret et habitaret in nobis [Ver 1355]

ITEM ALIA 25

DEUS, QUI CONSPICIS populum tuum incarnationem dominicam fideliter expectare; presta quaesumus, ut ualeamus ad tante salutis gaudia peruenire et uotis sollemnibus alacri semper letitia caelebrare [Ver 1356]

ITEM ALIA 26

INGENITI filius patris, domine omnipotens Christe, nostram, quaesumus, dignanter absque macula suscipe carnem; ut et te humanae substantiae participem esse probemus, et nos ad celestia dona ut perducere iubeas postolamus [Ver 1357]

27

LARGIRE, QUAESUMUS, domine, famulis tuis fidei et securitatis augmentum; ut qui de uentura natiuitate domini nostri tui filii gloriantur, et aduersa mundi te guuernante non sentiant, et, quae temporaliter caelebrare desiderant, sine fine percipiant [Ver 1358]

ITEM ALIA 28

EXCELSI FILIUS DEI, humani generis conditor et inmaculate saluator: procede iam, quaesumus, de incontaminata uirgine pro mundi redemptione; ut sentiamus per eandem nos gratiam liuerare a peccatis, per quam ipse fieri dignatus est absque delicto similis nobis [Ver 1359]

ITEM ALIA 29

IAM REFULGENS aduentus filii tui, quaesumus omnipotens pater, et laetitiam nobis praesentis exhibeat temporis et aeternae gloriae praestet esse participes [Ver 1360]

ITEM ALIA 30

DEUS, AETERNA maiestas, cuius ineffauile uerbum angelo deferente uirginitas inmaculata suscepit et, domicilium deitatis effecta, sancti spiritus luce repletur; quaesumus, ut fidelem populum ipsa suis orationibus protegat, quae deum et hominem sacris castisque uisceribus meruit baiulare [Ver 1361]

ALIA 31

DEUS, HUMANAE conditor et redemptor naturae, qui uerbum tuum in utero perpetuae uirginitatis carnem adsumere uoluisti: respice propitius ad praeces nostras, ut unigeniti tui natiuitate suscepta, ipsius aetiam redemptoris mereamur diuino consortio sociari [Ver 1362]

ITEM ALIA 32

DEUS, QUI INITIO statim mundi promulgans lucem densas tenebrarum nebulas dissipasti: quaesumus, ut ipse iam procedat, conditor lucis, sponsus ueri thalami, ante secula quaem parasti, ut populus a uetustatis errore liueratos, in occursum filii tui adueniat, cum dignis operibus praeparatus [Ver 1363]

ITEM ALIA 33

OMNIPOTENS SEMPITERNE DEUS, qui per incarnationem unigeniti tui mundum tuae maiestati reconciliare dignatus est: tribuae, quaesumus, ut nubila peccatorum fugiant a corde sereno et mysteria dominicae natiuitatis luce crescentia casta semper laetitia caelebrentur [Ver 1364]

ALIA 34

LUMEN UERUM, quod ex fonte cordis tui, domine deus noster, salutiferum eructuare dignatus es[t] uerbum: quaesumus, ut sicut beatae Mariae intemeratae uirginis mirabiliter ingressus est uterum, ita nobis concedas tuis famulis eius cum gaudio praestolare gloriosae natiuitatis praesentiam [Ver 1365]

ITEM ALIA 35

OMNIPOTENS SEMPITERNE DEUS, maiestatem tuam supplices deprecamus, ut refulgente iam dominicae carnis aduentu ad nostras praeces aures placidas praebeas et orationes fidelium famulorum exaudire digneris [Ver 1366]

ITEM ALIA 36

DEUS, QUI FILIUM tuum uirginalibus membris receptum nostrae carnis tunicam indui uoluisti: presta quaesumus, ut et te humanae substantiae esse participem gaudeamus et nos ad celestia dona ut peruenire iubeas postolamus [Ver 1367]

ITEM ALIA 37

DEUS, CUIUS UERBI aeternitas caeli faciem decorauit et uirginis uterum dominicae carnis gloriam fecundauit: quaesumus, ut splendor iam nouae lucis appareat et salus humani generis de castis uisceribus pro mundi redemptione procedat [Ver 1368]

38

DEUS, QUI INTRA UIRGINALIS uteri mansionem, ineffauili arte sanctum tibi carnis cubiculum condedisti, procede iam, quaesumus, placauilis et formam redime serui, quam ante secula promisisti, ut et tibi digna caelebraetur laudatio et nobis fiat aeterna saluatio [Ver 1369]

39

DOMINE DEUS, IAM UIRGINEI thalami pulchritudo ornamentis insignibus praeparatur, ut regalibus nuptiis caelebratis, procedat exinde sponsus prae filiis hominum speciosus, qui letitiam et pacem de sua plaenitudinem populis omnibus donet et splendorem praesentiae suae nostrarum inluminet tenebras animarum [Ver 1370]

40

INEFFAUILEM magni decretum consilii fideles populi humiliter ueneremus, quia in uirginis partum beatae stupendum uidemus miraculum coruscare, dum humanae naturae deitas sociata genimina in Christo fulgit substantia, cui caelestia famulantur obsequia et cuncta mundi subiacent aelementa, proinde tante diuinitatis parente. . . fes . . . er [Ver 1371]