Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901068

Odwiedza nas 47 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE DECEMBRI. XLI. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTE

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE DECEMBRI. XLI.
IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTE

Omnipotens sempiterne deus, qui huius diei uenerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Iohannis euangelistae festiuitate tribuisti: da aeclesiae tuae, quaesumus, et amare quod credidit, et praedicare quod docuit [Ver 1273]

Deus, qui per os beati apostoli tui Iohannis euangeliste uerbi tui nobis arcana reserasti: presta, quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentiae conpetentis eruditione capiamus [Ver 1274]

Munus populi tui, domine, quaesumus, apostolica depraecatione sit gratum; ut aeclesia tua eorum semper intercessionibus adiubetur, quorum iugiter instruitur disciplinis [Ver 1275]

Uere dignum: beati apostoli tui Iohannis euangelistae natalicia uenerantes. Qui domini nostri Iesu Christi filii tui uocatione suscepta, terrenum respuit patrem ut possit inuenire caelestem; retia saeculi quibus inplicabatur abiecit, ut aeternitatis dona mente libera sectaretur; nutantem fluctibus nauem reliquid, ut in aeclesiasticae gubernationis tranquillitate consisteret; a piscium captione cessauit, ut animas mundanis gurgitibus inmersas calamo doctrinae salutaris abstraheret; destitit pelagi profunda rimari, secretorum scrutator redditus diuinorum eo usque procedens, ut et in cenae mysticae sacrosancto conuiuio in ipsius recumberet pectore saluatoris; et eum in cruce dominus constitutus uicarium sui matri uirgini filium subrogaret; et in principio uerbum, quod deus erat apud deum, ipsi prae ceteris ostenderet praedicandum [Ver 1276]

Presta nobis, domine, quaesumus, apostolicis doctrinis et praecibus adiubari; ut quod praesentibus celebramus officiis, perpetuae saluationis „redermptionis” gaudiis adsequamur [Ver 1277]

Prosequere, domine, populum tuum, ut apostolorum natalicia beata sanctorum et temporali consolatione fultus semper exerceat, et aeterna miseratione redemptus agnoscat [Ver 1278]

 

  1. ITEM ALIA

Natalicia sancti Iohannis apostoli, quaesumus, domine, munera capiamus, ut suis praecibus gloriosis et credendum nobis iugiter postulet et sequendum beatus euangelista, quod docuit [Ver 1279]

Supplicationibus apostolicis beati Iohannis euangelistae, quae sumus, aeclesiae tuae, domine, commendetur oblatio, cuius magnificis praedicationibus eruditur [Ver 1280]

Uere dignum: beati Iohannis apostoli gloriam recensentes. Qui ab unigenito tuo sic familiariter est dilectus et inmensae gratiae reuelationibus inspiratus, ut omnem transgrediens creaturam excelsa mente conspiceret et euangelica uoce proferret, quia in principio erat uerbum et deus erat uerbum, qui hoc erat in principio aput deum. Dicendo quippe erat, perpetuitatem sine initio demonstrauit. Addendo et deus erat uerbum et hoc erat in principio aput deum, et distinctionem protulit personalem et unam te cum filio tuo patefecit habere deitatem. Qua maiestatis aeternae claritate deprompta summae diuinitati cederet uocata gentilitas, et hereticorum confutata uersutia nec confusionem praetenderet unionis, nec consempiternitatis minueret ueritatem [Ver 1281]

Miserator et misericors domine, qui nos continuis caelestium martyrum non deseris sacramentis: presta, quaesumus, ut quae sedulo celebramus affectu, grato tibi percipiamus obsequio [Ver 1282]

Aeclesiam tuam, domine, benignus inlustra, ut apostolicis beati Iohannis euangelistae inluminata doctrinis ad dona perueniat, quae de tua fidelibus retributione promisit [Ver 1283]