MENSE NOBEMBRI. XXXVIIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRES. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE NOBEMBRI. XXXVIIII.
PRIDIE KALENDAS DECEMBRES. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI

Da nobis, quaesumus, domine deus noster, beati apostoli tui Andreae intercessionibus subleuari; ut per quos aeclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti, per eos subsidia perpetuae salutis inpendas [Ver 1219]

Respice, quaesumus, domine, munera, quae pro beati Andreae apostoli tui commemoratione deferimus suppliciter exorantes, ut eius interuentionibus adiubemur, pro cuius meritis immolantur [Ver 1220]

Uere dignum: qui aeclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis. De quorum collegio beati Andreae sollemnia celebrantes tua, domine, praeconia non tacemus [Ver 1221]

Sumpsimus, domine, diuina mysteria, beati apostoli tui Andreae festiuitate laetantes: quae sicut tuis sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad ueniam prodesse perficias [Ver 1222]

Tribue, domine, quaesumus, familiae tuae, ut exultationem cordis sui, quam de beati Andreae apostoli tui ueneratione percepit, et secura concelebret, et tota semper mente sectetur [Ver 1223]

  1. ITEM ALIA

Supplices te rogamus, deus: conpetentibus gaudiis diem nos celebrare concedas, quo maiestatis tuae confessione magnifica beati apostoli tui Andreae sacer natalis inluxit; pariterque nobis deuotionis huius tempora largiora tribuas et profectum [Ver 1224]

Sacrandum tibi, domine, munus offerimus, quo beati Andreae sollemnia recolentes, purificationem quoque nostris mentibus inploramus [Ver 1225]

Uere dignum: in festiuitate praesenti, quo beati Andreae apostoli tui uenerandus sanguis effusus est. Qui gloriosi apostoli tui Petri pariter sorte nascendi, consortia fidei, apostolicae collegio dignitatis et martyrii est claritate germanus; ut quos in huius uitae cursu gratia tua tot uinculis pietatis obstrinxerat, similis in regno caelorum necteret et corona [Ver 1226]

Prosit nobis, quaesumus, domine, sacramenti tui perceptio salutaris pro tuorum commemoratione sanctorum; ut nos et a uitiis mortalitatis expediat, et perpetuae socios miserationis efficiat [Ver 1227]

Esto protector, domine, populi tui propitiatus et rector, eique depraecantibus sanctis tuis remissionem tribue peccatorum; presta uitae melioris effectum, temporalia benignus praeue solacia, et aeternitatis promissa dona largire [Ver 1228}

III. ITEM ALIA

Omnium uirtutum, deus, bonorumque largitor: da, quaesumus, ut beati apostoli tui Andreae semper nobis adsint et honoranda sollemnia et desiderata praesidia [Ver 1229]

Oblatis muneribus, domine, plebs fidelis exultet: quia pariter apostolicae gaudia passionis et in eis te praedicare mirabilem confidit ad suae pertinere salutis aumenta [Ver 1230]

Uere dignum: qui per cultum nominis tui, ueneratio nemque sanctorum nobis remedia mirabiliter operaris. Hoc ipso namque ieiunio, quod beati apostoli tui Andreae festa praeuenientes oculis tuae maiestatis offerimus, simul et continentiam salutarem capiamus mentis et corporis; et profutura nobis obseruatione proficiamus, et mitigatis sensibus corporis puriores tantis nataliciis praeparemur [Ver 1231]

Erudiamur, domine, quaesumus, his celebritatibus et iuuemur, quibus beati apostoli Andreae caelestem nobis tribuant martyria praeuenta laetitiam [Ver 1232]

Referat, domine, populus christianus, quos pia deuotione prae sumpsit, sancte gratulationis effectus: ut beati apostoli tui Andreae simul fiat et ueneratione iucundus et intercessione securus [Ver 1233]

  1. ITEM ALIA

Maiestatem tuam, domine, suppliciter exoramus, ut sicut aeclesiae tuae sanctus Andreas apostolicus extitit praedicator et rector, ita sit perpetuus suffragator [Ver 1234]

Beati apostoli Andreae, domine, sollemnia recensemus, ut eius auxilio tua beneficia capiamus, pro quo tibi hostias laudis offerirmus [Ver 1235]

Uere dignum: adest enim dies magnifici uotiua martyrii, quo uenerandus Andreas germanum se beati apostoli Petri tam praedicatione Christi tui quam confessione monstrauit, et apostolicae numerum dignitatis simul passione suppleuit et gloria; ut quibus erat una causa certaminis, una retributio esset et praemii [Ver 1236]

Quaesumus, omnipotens deus, ne nos mundanis sauciari patiaris incursibus, quos tuae prouidentiae constitutis apostolica praesidia non relinquunt [Ver 1237]

Presta, domine, quaesumus, aeclesiam tuam sub tantis gaudere principibus, et intellectu capere quod deuotione sectatur; ut tuis dispositionibus gubernata, quos praesenti ueneratur obsequio, participatione perpetua contingere mereantur [Ver 1238]