Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4652239

Odwiedza nas 82 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE NOBEMBRI. XXXVII. VIIII KALENDAS DECEMBRES. NATALE SANCTORUM CLEMENTIS ET FELICITATIS. IN NATALE SANCTE FELICITATIS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE NOBEMBRI. XXXVII.
VIIII KALENDAS DECEMBRES. NATALE SANCTORUM CLEMENTIS ET FELICITATIS. IN NATALE SANCTE FELICITATIS

Misericors et omnipotens deus, qui nos de uirtute in uirtutem deuita ueneratione “seruitute” currentes tuorum facis ... gaudere sanctorum: presta, ut quorum sollemnitatibus consolamur, orationibus adiuuemur [Ver 1199]

Intende munera, domine, quaesumus, altaribus tuis pro sancte Felicitatis martyris tuae commemoratione proposita; ut sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti, nobis indulgentiam largiaris [Ver 1200]

Uere dignum: in exultatione festiuitatis hodiernae, qua beata genetrix sacratum tibi gregem carne procreatum per tuam gratiam mente perfecit. Ecce uere in qua, sicut scribtum est, fabricauit sibi sapientia domum septem columnis instructam. Ecce quae, quod nomine praeliuauit, rebus inpleuit; et non solum fecunditatis prosperitate gloriosa, sed cum eadem etiam mansit et inter aduersa Felicitas, quam eidem nec mors auferre potuit, sed effecit potius sempiternam [Ver 1201]

Libantes, domine, mensae tuae beata mysteria quaesumus, ut martyrum interuentione sanctorum temporalem et praesentem nobis misericordiam conferant et aeternam [Ver 1202]

Protege, domine, plebem tuam, et quam martyrum tuorum adsidua tribues festiuitate deuotam, tibi semper placitam fieri praecibus concede iustorum [Ver 1203]

  1. ITEM ALIA

Da nobis, domine deus noster, sanctorum martyrum palmas incessabili deuotione uenerari; ut quos digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentemus obsequiis [Ver 1204]

Fidelium tuorum munera, domine, pro sanctorum martyrum sollemnitate propitiatus adsume; et ut tibi nostra sint grata seruitia, gratiae tuae largitate concede [Ver 1205]

Uere dignum: quoniam magna sunt opera tua, domine, et inmensa magnalia, per quae nobis laetitia hodiernae festiuitatis accessit. Uere enim Felicitatis filii et uera est suorum felicitas filiorum, quos et casto fetu sancti coniugii mater fecunda progenuit, et rursus confessionis sacrosancte uisceribus martyr beata conceptos per fidem denuo felicius peperit martyres ad coronam [Ver 1206]

Presta nobis, domine, quaesumus, intercedentibus sanctis tuis, ut quae ore contegimus, pura mente capiamus [Ver 1207]

Libera, domine, quaesumus, a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem; ut in sancta conuersatione uiuentes nullis adfligantur aduersis [Ver 1208]

III. ITEM ALIA

Sancti martyres, domine, quaesumus, et nominibus suis nobis suffragentur et praecibus: ut et Clemens tuus sapientem clementiam sequi, et tibi sacrata Felicitas nos poscat ueraciter esse felices [Ver 1209]

In sanctorum tuorum passionibus praetiosis te, domine, mirabilem praedicantes munera uotiua deferimus. Presta, quaesumus, ut sicut illorum tibi grata sunt merita, sic nostrae seruitutis accepta reddantur officia [Ver 1210]

Uere dignum: hodie quippe, domine, et tuo munere celebratur magnifica mater et martyr, praeclara progenies simili passione, gloriosa in talibus membris aeclesia, meritoque in omnibus beata Felicitas [Ver 1211]

Repleti sumus, domine, sacramentis et gaudiis, quae in sanctorum tuorum celebritatibus et frequentamus et sumimus [Ver 1212]

Semper, domine, quaesumus, fac populum tuum sanctorum martyrum patrocinio gratulari; ut beneficia tua, quae propriis obsecrationibus obtinere non sufficit, iustorum tuorum suffragiis incessanter accipiat [Ver 1213]