Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4900973

Odwiedza nas 41 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE NOBEMBRI. XXXVII. VIIII KALENDAS DECEMBRES. NATALE SANCTORUM CLEMENTIS ET FELICITATIS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE NOBEMBRI. XXXVII.
VIIII KALENDAS DECEMBRES.
NATALE SANCTORUM CLEMENTIS ET FELICITATIS

Omnipotens sempiterne deus, qui in omnium sanctorum tuorum es uirtute mirabilis: da nobis in beati Clementis annua sollemnitate laetari, qui filii tui martyr et pontifex, quod ministerio gessit, testimonio conprouauit; et quod praedicauit ore, firmauit exemplo [Ver 1188]

Propitiationem tui, domine, quaesumus, sentiamus de celebritate praesenti; ut oblationibus nostris sanctorum tuorum intercessione susceptis, et indulgentiam nobis tribuas et salutaria dona concedas [Ver 1189]

Uere dignum: sancti Clementis martyris tui natalicia celebrantes, qui cognationem reliquit et patriam, et post odorem tui nominis terras mariaque transmittens, abnegansque semetipsum crucem peregrinationis adsumpsit, ut te per apostolorum tuorum uestigia sequeretur. Cui tu, domine, secundum promissionem filii tui, tam in praesenti saeculo quam futuro centupli muneris praemia repensasti. Nam beatissimi Petri mox tradito disciplinis parentes, quos in genitali solo perdiderat, in externa regione restitues; quos terrenae generationis amiserat, diuinae reddis naturae participes. Deinde magistri sui uicarium per ordinem subrogando Romanae urbis, cuius propter te despexerat dignitatem, tenere constitues principatum, proquae transituria claritate caelesti facis honore conspiquum. Postremo martyrii gloria sublimatum pro temporalibus gestis ad aeternam prouehis ad coronam [Ver 1190]

  1. ITEM ALIA

Ascendant ad te, domine, praeces nostrae, et tuorum uota fidelium munera suppliciter oblata concilient; quod etiamsi nostris operibus non meremur, quaesumus, sanctorum nos intercessione mereamur [Ver 1191]

Uere dignum: merito etenim, domine, de triumphis tuorum martyrum gloriamur: quia in uictoriis eorum tua mirabilia confitemur, sancti Clementis hodie sacerdotis et martyris tui festiuitate gaudentes: quem beati apostoli Petri eruditionibus institutum, et in pontificatum apostolicae sedis euectum, adque in martyrii inclyti finis gloria coronatum habitatio caelestis excepit [Ver 1192]

III. ITEM ALIA

Beati Clementis sacerdotis et martyris tui natalicia ueneranda, domine, quaesumus, aeclesia tua deuota suscipiat, et fiat magnae glorificationis amore deuotior [Ver 1193]

Intercessio sancti Clementis sacerdotis et martyris misericordiae tuae, domine, munera nostra conciliet; ut quod merita nostra non supplent, sanctorum tuorum depraecatione pensetur [Ver 1194]

Uere dignum: quoniam per sancti spiritus largitatem beatus ille Clemens hodiernae nobis exultationis affectum magnificae passionis agone sacrauit: qui mundo nobilis, amore Christi nobilior, pio lauore conspicuus, et inter parentum uel inquisitione uel receptione mirabilis, apostolicae praedicationis fidelissimus et alumnus acceptus, sacerdos refulsit egregius et martyr insignis [Ver 1195]

  1. ITEM ALIA

Accipe, quaesumus, domine, hostias tua nobis dignatione collatas: quoniam et te creante procedunt, et tu causas humanae salutis et gloriae, quibus tibi gratae sunt, condedisti [Ver 1196]

Uere dignum: beati nobis enim Clementis hodie praeconia repetenda sunt. Qui diuina inspiratione flammatus reliquid patriam in tuis praedicatoribus sequendo, et amissos parentes alienis inuenit in terris. In exteris regionibus humiles Christi secutus est gloriam, et summam recipit ciuitatis propriae dignitatem. Praesentem uitam Christo postposuit, et meruit triumphum beatitudinis sempiternae [Ver 1197]

Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut pro honorem nominis tui quorum celebramus insignia, continuis etiam praecibus foueamur [Ver 1198]