Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4652234

Odwiedza nas 76 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE NOBEMBRI. XXXVI. IN NATALE SANCTE CAECILIAE

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE NOBEMBRI. XXXVI.
IN NATALE SANCTE CAECILIAE

Propitiationem tuam, domine, quaesumus, sentiamus de celebritate praesenti; ut oblationibus nostris sancti illius interueniente susceptis, et indulgentiam nobis tribuas et salutaria dona concedas [Ver 1171]

Uere dignum: in die festiuitatis hodiernae, quo sancta Caecilia in tui nominis confessione martyr effecta est. Quae dum humanis deuota nuptiis, talamos temporales contemneret, sponsum sibi, qui perpetuus esset, praesumpto praemio castitatis adhibuit; et aeternitatem uitae maluit, quam ut mundo procrearet originem. In cuius gloriam etiam illud accessit, ut Ualerianum, cui fuerat matrimonii iure copulanda, in perpetuum sibi socians martyr casta consortium, secum duceret ad coronam: [Ver 1172]

Exultamus pariter et de percepto pane iustitiae et de tuorum, domine, festiuitate sanctorum: quia interuentionibus tibi placentium confidimus nobis ad perpetuam uitam censura “profutura” quae sumpsimus [Ver 1173]

Auxilium tuum, domine, nomini tuo subdita poscunt corda fidelium; ut quia sine te nihil possunt inplere quod iustum est, tua misericordia largiente et quae recta sunt adpraehendant, et omnia sibi profutura percipiant [Ver 1174]

 

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui elegis infirma mundi, ut fortia quaeque confundas: da nobis in festiuitate sancte martyris Caeciliae congrua deuotione gaudere; ut et potentiam tuam in eius passione laudemus, et prouiso nobis percipiamus auxilium[Ver 1175]

Bonorum omnium, deus, auctor adque largitor, qui ut humanum genus ad confessionem tui nominis prouocaris, etiam in fragili perfecisti condicione martyrium: presta, quaesumus, ut aeclesia tua hoc exemplo commonita nec pati pro te metuant, et caelestis praemii gloriam concupiscant [Ver 1176]

Super has, quaesumus, hostias, domine, benedictio cupiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de martyrum nos sollemnitate laetificet [Ver 1177]

Uere dignum: qui perficis in infirmitate uirtutem, qua beata gloriosaque Caecilia despecto mundi coniugio ad consortia superna contendens, nec aetate nutabili praepedita est, nec reuocata carnalis inlecebram, nec sexsus fragilitate deterrita. Sed inter puellares annos, inter saeculi blandimenta, inter supplicia persequentum, multiplicem uictoriam uirgo casta martyr expleuit; et ad potiorem triumphum secum ad regna caelestia, cui fuerat nuptus, perduxit [Ver 1178]

 

III. ITEM ALIA

Fiant, domine, tuo grata conspectui munera supplicantis aeclesiae; et ut nostrae saluti proficiant, adsit intercessio beata sanctorum [Ver 1179]

Uere dignum: qui, ut de hoste generis humani maior pompa duceretur, non solum per Christum dominum nostrum diabolicam destrueres tyrannidem, nec tantum pro subuersione protoplasti per uirilem sexum martyrum beatorum meritum deceptori reciprocas ultionem; sed etiam in Euae matris inimicum per femineam condicionem retorques iure uindictam; ut qui male in sua paradisi felicitate fidentem sexum utrumque prostrauerat, nunc ab utroque per tuam gratiam calcaretur. Quod sancta Caecilia hodierna confessione testificans “perficiens”, ne de fide tamen conuuii promissa discederet, eum quem coniugem fuerat habitura “quem fuerat susceptura coniugio”, fecit comitem passionis [Ver 1180]

 

  1. ITEM ALIA

Da, quaesumus, omnipotens deus, ut sancte Caeciliae martyris et annua sollemnitate laetemur, et tantae fidei proficiamus exemplo [Ver 1181]

Sancte Caeciliae festa recolentes praeces offerimus, hostias immolamus. Presta, domine, quaesumus, ut cum praesidio temporali et uitae nobis praeueant incrementa perpetuae [Ver 1182]

Uere dignum: quoniam sicut humanum genus in utroque sexu diabolus merito prauae consensionis elisit, sic utroque confessione magnifica per tuam gratiam triumphatur. Clariorque uictoria est, cum sublimis illa substantia, quae similem se iactabat altissimo, et in hominis casu dei opus subruisse plaudebat, feminea condicione superatur. Cuius gloriae nobis diem beata Caecilia martyr inlustrat, quae nuptis deputata terrenis nubsit in caelo, et mundano dicata coniugio diuinum est sortita consortium; ipsumque temporalem uirum, cui mortali fuerat more nectenda, martyrii foedere secum uirgo casta fecit aeternum [Ver 1183]

  1. ITEM ALIA

Quaesumus, uirtutum caelestium deus, ut sacrificia pro sancte Caeciliae sollemnitate delata desideriorum nos temporalium doceant habere contemptum, et ambire dona faciant caelestium gaudiorum [Ver 1184]

Uere dignum: quia uicissitudo nobis est hodie collata mirabilis: cum ille noster inimicus, qui hominem paradisi felicitate conspiquum et totius mortis ignarum, dum propria integritate fidendo praesidia diuina non quaereret, uiperea calliditate subuertit, nunc inter huius mundi miserias et in exilio damnatae condicionis humanae a mortali fragilitate sed in te fidente prosternitur; et cum prima mulier uiro suo dux fuisse referatur ad labsum, nunc confessio puellaris uirum praecedens ducit ad praemium [Ver 1185]

Exaudi nos, deus salutaris noster, ut sicut de sancte Caeciliae festiuitate gaudemus, ita piae deuotionis erudiamur adfectu [Ver 1186]

Respice, domine, quaesumus, pleuem tuam de sancte Caeciliae martyris glorificatione gratulantem; et bene placitum fieri tribue sacratarum tibi mentium famulatum: ut qui in sanctis tuis te honorare non desinunt, perpetua donorum tuorum largitate potiantur, et quod uisibiliter exsequuntur, inuisibiliter adpraehendant [Ver 1187]