Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4652236

Odwiedza nas 79 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE OCTOBRIO. XXXIIII. SANCTI SILUESTRI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE OCTOBRIO. XXXIIII. SANCTI SILUESTRI

Deus, confitentium te portio defunctorum, praeces nostras, quas in famuli tui Siluestri episcopi depositione deferimus, propitiatus adsume; ut qui nomini tuo ministerium fidele dependit, perpetua sanctorum tuorum societate laetetur [Ver 1161]

Hanc igitur oblationem, quaesumus, domine, placatus intende, quam in sancti Siluestri confessoris et episcopi tui commemoratione suppliciter immolamus; ut et nobis proficiat huius pietatis affectus, et illum beatitudo sempiterna glorificet [Ver 1162]

Maiestatem tuam, domine, supplices exoramus, ut animam famuli tui Simplici episcopi ab omnibus, quae humanitus adtraxit, exuta in sanctorum censeatur sorte pastorum [Ver 1163]