Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901117

Odwiedza nas 78 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE OCTOBRIO. XXXIII. SUPER DEFUNCTOS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE OCTOBRIO. XXXIII.
SUPER DEFUNCTOS

Omnipotens sempiterne deus, qui contulisti fidelibus tuis remedia uitae post mortem: presta, quaesumus, propitius ac placatus, ut anima famuli tui illius a peccatis omnibus expiata[m] in tuae redemptionis sorte requiescat [Ver 1138]

Hostias tibi, domine, humili supplicatione deferimus, ut anima famuli tui illius per haec piae placationis officia perpetuam misericordiam consequatur [Ver 1139]

Hanc igitur oblationem illius famuli tui, quam tibi offeret pro animam famuli tui illius, quaesumus, domine, propitiatus accipias, et miserationum tuarum largitate concedas, ut quidquid terrena conuersatione contraxit, his sacrificiis emundetur, ac mortis uinculis absolutis transitum mereatur ad uitam [Ver 1140]

 

SUPER DEFUNCTOS II.

Omnipotens et misericors deus, in cuius omnis humana condicio potestate consistit: animam famuli tui illius, quaesumus, ab omnibus absolue peccatis; ut paenitentiae fructum, quem uoluntas eius optauit, praeuentus mortalirtate non perdat [Ver 1141]

Satisfaciat tibi, domine, quaesumus, pro anima famuli tui illius sacrificii praesentis oblatio; et peccatorum ueniam quam quaesiuit inueniat [Ver 1142]

Et quod officio uocis inplere non potuit, desideratae paenitentiae conpensatione percipiat [Ver 1143]


SUPER DEFUNCTOS. III.

Omnipotens et misericors deus, aput quem uoluntas habetur humana pro factis: presta, quaesumus, ut animae famuli tui illius ad perfectum remedium consequendum paenitentiam desideranter uoluisse sufficiat [Ver 1144]

Animae famuli tui, quaesumus, domine, per haec sacrificia redemptionis aeternae remissionem tribue peccatorum; ut deuotio paenitentiae, quam gessit eius affectus, perpetuae salutis consequatur effectum [Ver 1145]

Deus, a quo inspiratur humanis cordibus omne quod bonum est: sicut animae famuli tui paenitentiam uelle donasti, sic indulgentiam tribue miseratus optatam [Ver 1146]

Deus cui soli conpetit medicinam prestare post mortem: presta, quaesumus, ut anima famuli tui illius terrenis exuta contagiis, in tuae redemptionis parte numeretur [Ver 1147]

His, quaesumus, domine, sacrificiis, quibus purgationem et uiuentibus tribuis et defunctis, animam famuli tui benignus absolue; ut resurrectionis diem spe certae gratulationis expectet [Ver 1148]

Presta, domine, quaesumus, animae famuli tui misericordiam sempiternam inmensam, ut eam mortalibus nexibus expeditam lux aeterna possideat [Ver 1149]

Fidelium, deus, animarum conditor et redemptor, famulo tuo cunctorum remissionem tribue peccatorum, ut quam semper optauit indulgentiam consequatur [Ver 1150]

 

SUPER DEFUNCTOS. IV.

Beati martyris tui Laurenti, domine, quaesumus, intercessione nos protege, et animam famuli tui illius episcopi sanctorum tuorum iunge consortiis [Ver 1151]

Oblationes nostras, domine, quaesumus, propitiatus intende, quas et ad honorem sancti martyris tui Laurenti nomini tuae maiestatis offerimus et pro requiem famuli tui illius episcopi suppliciter immolamus [Ver 1152]

Uere dignum: qui nos sanctorum tuorum et commemoratione refoues et oratione defendes [Ver 1153]

Hanc igitur: et in numerum tibi placentium censeri facias sacerdotum [Ver 1154]

 

SUPER DEFUNCTOS. V.

Adiuua nos, domine deus noster, beati Laurenti martyris tui praecibus exoratus, et animam famuli tui illius episcopi in beatitudinis sempiternae luce constitue [Ver 1155]

Memento, domine, quaesumus, animae famuli tui illius episcopi, et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernacula tenere uoluisti, in electorum numero constitue sacerdotum [Ver 1156]

Suscipe, domine, quaesumus, hostias pro animam famuli tui illius episcopi, ut cui pontificale donasti meritum, donis et praemium [Ver 1157]

Hanc igitur: ut qui beati Petri apostoli sedem uicario secutus officio, tuae quoque gratiae largitate perpetuam dignitatis apostolicae percipiat portionem [Ver 1158]

Presta, quaesumus, domine, ut anima famuli tui illius episcopi, quam in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti, caelesti sede gloriosa semper exultet [Ver 1159]

Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum fecisti uigere pontificem: presta, quaesumus, ut eorum perpetua quoque sede potiatur [Ver 1160]