Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901058

Odwiedza nas 37 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE OCTOBRIO. XXXII. DE SICCITATE TEMPORIS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE OCTOBRIO. XXXII.
DE SICCITATE TEMPORIS

Deus, in quo uiuimus mouemur et sumus, pluuiam nobis tribue congruentem, ut praesentibus subsidiis sufficienter adiuti, sempiterna fiducialius appetamus [Ver 1111]

Domum tuam, domine, quaesumus, propitiatus inlustra, et subditorum tibi fidelium corda purifica; ut bene placitis inherendo, cuncta quae bona sunt mereantur accipere [Ver 1112]

Exaudi nos, domine deus noster, et aeclesiam tuam inter mundi turbidines fluctuantem clementi gubernatione moderare; ut tranquillo cursu portum perpetuae securitatis inueniat [Ver 1113]

Respice, quaesumus, domine, nostram propitius seruitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitati subsidium [Ver 1114]

Uere dignum: ad cuius inmensam pertinet gloriam, ut non solum mortalibus tua deitate succurreris, sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium prouideris, et perditos unde”quo” perierant, inde saluaris [Ver 1115]

Quaesumus, omnipotens deus, ut inter eius membra numeremur, cuius corpori communicamus et sangui [Ver 1116]

Familiam tuam, domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio, et ab omni prauitate defensam donis caelestibus prosequatur, bonam faciat et ad bonorum praemia gratiae suae largitate perducat [Ver 1117]

 

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, sensibus nostris propitiatus intende, ut a terrenis delectationibus abstinentes, propensius caelestia meditemur [Ver 1118]

Presta, domine, quaesumus, ut per haec, quae his oblationibus sunt agenda, saluemur [Ver 1119]

Uere dignum: clementiam tuam profusis praecibus inplorantes, ut condicionis humanae respiciens facultatem, quibus tanta remedia prouidisti tribuas, ut eorum per tuam gratiam sint capaces [Ver 1120]

Mentes nostras et corpora, domine, quaesumus, operatio tuae uirtutis infundat; ut quod participatione sumpsimus, plena redemptione capiamus [Ver 1121]

Proficiat, quaesumus, domine, fidelis populus tuae pietatis instinctu, et salubri conpunctione deuotus, gratanter quae praecipis exsequatur, ut quae promittis accipiat [Ver 1122]

 

III. ITEM ALIA

Indulgentiam nobis, domine, tribue peccatorum, ut instituta pascalia tibi placitis sensibus operemur [Ver 1123]

Muneribus nostris, domine, praecibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi [Ver 1124]

Uere dignum: suppliciter exorantes, ut et securitatem nobis temporum tribuas et religionis aumentum, quo magnum pietatis tuae sacramentum et quietis celebremus mentibus et deuotis [Ver 1125]

Diuini muneris largitate satiati quaesumus, domine deus noster, ut in huius semper participatione uiuamus [Ver 1126]

Conserua domine, quaesumus, familiam tuam, et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica; ut eruditionibus tuis multiplicetur et donis [Ver 1127]

 

  1. ITEM ALIA

Propitiare, domine, in te confidentibus populis,et ad custodiam Romani nominis dexteram tuae protectionis extende; ut regnum maiestati tuae deditum tua semper sit uirtute defensum [Ver 1128]

Suscipe, domine, quaesumus, hostias mentium tuo nomini deuotarum, quibus nos et a terrenis contagiis expiari, et caelestibus contulisti propinquare consortiis [Ver 1129]

Uere dignum: cuius ineffabilis gratiae circa nos hoc singulare mysterium est, ut dudum perditi adque prostrati ad eam nunc gloriam rediremus, qua per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum genus electum, regale sacerdotium, populus adquisitionis et gens sancta uocaremur [Ver 1130]

Hoc nobis tuum, quaesumus, domine, sacramentum sit abolitio peccatorum, sit fortitudo fragilitatis humanae, sit contra mundi pericula firmamentum.
(bis) Haec nos communio purget a crimine, et caelestis gaudii tribuat esse consortes [Ver 1131]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, in protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut hostibus nostris tua uirtute conpressis secura tibi seruiat Romana deuotio [Ver 1132]

Suscipe, domine, quaesumus, hostias, quas tibi pro salute tuae plebis offerimus; et sacramentis caelestibus seruientes ab omni culpa liberos esse concede [Ver 1133]

Uere dignum: qui per ineffabilem potentiam uerbi tui, sicut humani generis es conditor, ita benignissimus reformator [Ver 1134]

  1. ITEM ALIA

Deus, qui remedia salutis humanae in praesentis mysterii sollemnitate posuisti: da nobis, ut sicut haec apostolorum tuorum praedicatione cognouimus, ita eorum suffragiis consequamur [Ver 1135]

Munera, quaesumus, domine, tuae plebis propitiatus adsume; ut quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus adpraehendant [Ver 1136]

Uere dignum: in cuius resurrectione mirabili mors occidit redemptorum, et orta est uita credentium. Et ideo cum angelis [Ver 1137]