Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10643290

Odwiedza nas 223 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXX. AD UIRGINES SACRAS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXX.
AD UIRGINES SACRAS

Respice, domine, propitius super has famulas tuas, ut uirginitatis sancte propositum, quod te inspirante suscipiunt, te gubernante custodiant [Ver 1103]

Deus, castorum corporum benignus habitator et incorruptarum, deus, amator animarum: deus, qui humanam substantiam in primis hominibus diabolica fraude uitiatam, ita in uerbo tuo per quod omnia facta sunt reparas, ut eam non solum ad primae originis innocentiam reuoces, sed etiam ad experientiam quorundam bonorum, quae in nouo saeculo sunt habenda perducas; et obstrictos adhuc condicione mortalium iam ad similitudinem proueas angelorum: respice, domine, super has famulas tuas, quae in manu tua continentiae suae propositum collocantes, ei deuotionem suam offerunt, a quo ipsa uota sumpserunt. Quando enim animus mortali carne circumdatus, legem naturae, libertatem licentiae, uim consuetudinis et stimulos aetatis euinceret, nisi tu hanc flammant clementer accenderes, tu hanc cupiditatem benignus aleres, tu fortitudinem ministrares?
Effusa namque in omnes gentes gratia tua, ex omni natione quae est sub caelo in stellarum innumerabilem numerum noui testamenti heredibus adoptatis, inter ceteras uirtutes, quas filiis tuis non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, sed de tuo spiritu genitis indidisti: etiam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit, ut cum honorem nuptiarum nulla interdicta minuissent, ac super sanctum coniugium initialis benedictio permaneret, exsisterent tamen sublimiores animae, quae in uiri ac mulieris copula fastidirent conubium, concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur. Agnovit auctorem suum beata uirginitas, et aemula integritatis angelicae, illius talamo, illius cubiculo se deuouit, qui sic perpetuae uirginitatis est sponsus, quemadmodum perpetuae uirginitatis est filius.
Inplorantibus ergo auxilium tuum, domine, et confirmari se benedictionis tuae consecratione cupientibus da protectionis tuae munimen et regimen; ne hostis antiquus, qui excellentiora studia subtilioribus infestat insidiis, ad obscurandam perfectae continentiae palmam, per aliquam serpat mentis incuriam, et rapiat de proposito uirginum, quod etiam moribus decet inesse nuptarum. Sit in eis, domine, per donum spiritus tui prudens modestia, sapiens benignitas, grauis lenitas, casta libertas. In caritate ferueant, et nihil extra te diligant; laudabiliter uiuant laudarique non appetant. Te in sanctitate corporis, te in animi sui puritate glorificent. Amore te timeant, amore tibi seruiant. Tu eis honor sis, tu gaudium, tu uoluntas. Tu in merore solacium, tu in ambiguitate consilium, tu in iniuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia, in ieiunio cibus, in infirmitate medicina. In te habeant omnia, quem elegere super omnia [Ver 1104]