Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5101282

Odwiedza nas 282 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXVIIII. IN NATALE EPISCOPORUM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXVIIII.
IN NATALE EPISCOPORUM

Operis tui, deus, initiator et custus, suscipe gratiarum propitius actionem, quod anni cursu remeante uotiua recolimus sumptae primordia dignitatis; ut quae tuis sunt principiis instituta, tuis regantur aucta praesidiis [Ver 955]

Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut fidelibus tuis ordinatum praeueamus affectum, eisque nos similiter diligendi spiritum benignus infunde; ut in tua fide spe et caritate sincera sacrificium tibi placitum deferatur et plebis et praesulis [Ver 956]

Uere dignum: teque propensius exorare, ut in me, quem ad sacerdotale ministerium nullo praeditum suffragio sanctitatis, sed sola gratiae dignatione promouisti, tua dona prosequendo perficias; et cum prouectu temporis bonorum mihi potius operum des profectum. Haec namque gloriae pontificalis erit uera festiuitas, haec certa laetitia, si per rationabilem regulam praesidendi populus tuus et numero cura regentium... et incrementum gregis adque salubritas gaudium est et corona pastorum [Ver 957]

Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos, pro eo quod me nulla prorsus iustitia confidentem, sed ineffabilis misericordiae largitate tribuisti sacerdotalem subire famulatum, quaesumus, placatus accipias, et tua pietate confirmes quod es operatus in nobis, diesque meos clementissima gubernatione disponas [Ver 958]

Qua oblatione totius mecum gratulantis aeclesiae tu, deus, in omnibus [Ver 959]

Omnipotens et misericors deus, qui nos ad celebritatem uenire huius diei contulisti: presta, quaesumus, ut tui perceptione sacramenti et securitas nobis optata “profutura” proueniat, et religionis integritas [Ver 960]

Da, quaesumus, domine, familiae tuae cum suis pacem habere rectoribus; ut quorum honore congaudent, de eorum sancta conuersatione laetentur; tuaque gratia tribuatur et moderatio gubernantum et oboedientia subditorum [Ver 961]

 

  1. ITEM ALIA

Deus, qui magna nimis et de paruis miranda potenter operaris, misericordiae tuae dona in me placatus exsequere; ut ubi nulla conscientiae meae te digna sunt merita, sola pietatis tuae semper clara sit gratia [Ver 962]

Domine, sancte pater, omnipotens deus, qui dignaris infima et abiecta non despicis: adtolle quos suscitas et guberna quos eriges. Da mihi famulo tuo sufficientiam commissi moderaminis. Da aeclesiae tuae pacem, cui me praeesse uoluisti; ut in uno eodemque spiritu sit tibi grata deuotio et plebis et praesulis [Ver 963]

Deus mundi creator et rector, ad humilitatis meae praeces placatus adtende, et me famulum tuum, quem nullum suffragantibus meritis, sed inmensa largitate clementiae caelestibus mysteriis seruire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum; ut quod mea celebrandum uoce depromitur, tua potius sanctificatione firmetur [Ver 964]

Omnipotens sempiterne deus, hostilia, quaesumus, arma confringe, ut inperturbatis mentibus agere tua sancta possimus [Ver 965]

Concede nobis, omnipotens deus, ut ab inprobis uoluntatibus recedentes, praeceptorum tuorum rectitudinem subsequamur, et qui deuiis etiam desiderata concedes, prestis meliora correctis[Ver 966]

Omnis a nobis te, domine, quaesumus, expiante prauitas humana discedat, ut puris sensibus et mentibus tua mysteria celebremus [Ver 967]

Uere dignum: maiestatem tuam cunctis sensibus depraecari, ne propriis iucunditatibus occupati, aut familiam dissimulare commissam, aut nitamur uexare subiectam; sed euangelii tenore monstrante, conseruis ciuaria ministrantes tempore conpetenti dominico repperiamur aduentu; famulosque tuos cum dilectione corripere et cum necessaria studeamus amare censura; totumque seruitium delegatum rationabiliter exsequentes, non reatum de neglecto domini subeamus aumento, sed diuinorum nobis multiplicata proueniat dispensatio talentorum [Ver 968]

Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, quaesumus, ut eorum nobis indulta refectio uitam conferat sempiternam [Ver 969]

Respice, domine, propitius familiam tuam, et perpetuam largire misericordiam supplicanti; ut sine qua nihil potest a te dignum prorsus efficere, per eam salutaria tua praecepta “quae praecipis” mereatur implere [Ver 970]

 

III. ITEM ALIA

Deus, qui aeclesiam tuam in dilectionem tuae diuinitatis et proximi cuncta seruare caelestia mandata docuisti: da nobis spiritum pacis et gratiae, ut uniuersa familia tua et toto tibi sit corde deuota, et pura sibi uoluntate concordet [Ver 971]

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, da nobis gratia, tuae dignationis augeri, et mortalitatis conscientia trepidos pietatis eruditione confirma, ut te omnia in omnibus operante profectus gregis tui sit forma pastoris [Ver 972]

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, gratiae tuae in nobis dona prosequere; et quod possibilitas non habet fragilitatis humanae, tuo spiritu miseratus inpende; ut sacris altaribus seruientes et fidei integritate fundati, et mentis sint claritate conspicui [Ver 973]

Deus, qui dierum nostrorum numeros temporumque mensuras maiestatis tuae potestate dispensas: propitius ad humilitatis nostrae respice seruitutem, ut tuae pacis abundantia tempora nostra cumulentur [Ver 974]

Deus, qui nec aeclesiae tuae usque ad consummationem te saeculi defuturum, nec inferni portas apostolicae confessioni praeualituras esse promisisti: in nostra quoque perfice propitius infirmitate uirtutem, ut diuinae pollicitationis effectum, dum etiam infirmis tuis inesse dignaris, ostende. Quia praesentiam tuam sine dubitatione sentimus, cum et singulis quibusque temporibus conuenienter aptanda despensas, et nos a totius aduersitatis incursu perpeti protectione custodis [Ver 975]

Memento, domine, quod es operatus in nobis, et non quid mereamur, sed conlati gratiam tui muneris intuere; ut sicut me sacris altaribus tua dignatio pontificali seruire praecipit officio, ita dignum prestet et merito [Ver 976]

Presta, quaesumus, domine deus noster, ut declinemus noxios adpetitos, et reatum nobis ingerentia desideria respuamus: quia tunc exteriores hostes superare poterimus, si uincamus internos [Ver 977]

Da nobis, quaesumus, omnipotens deus, ut per gratiam tuam nosmetipsos, sicut te dignum est, exhibentes, tuis fidelibus ministremus recte conuersationis exemplum, et populi tui saluatio sempiterna fiat praemium sacerdotis [Ver 978]

Purifica nos, misericors deus, ut aeclesiae tuae praeces, quae tibi gratae sunt pia “sacra” munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores [Ver 979]

Uere dignum: teque de tuis magnificare muneribus. Quis enim hoc dignus exsistat officio, nisi gratia tuae miserationis praeuentus aptetur? Cum ergo tui doni, non nostri sit meriti, tuae nihilominus gubernationis intererit, ut non sit neglegentibus poena perpetua, sed potius exsequentibus conpetenter fiat causa remunerationis aeternae [Ver 980]

Munerum tuorum, domine, largitate gaudentes supplices depraecamur, ut quibus donasti huius ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi [Ver 981]

Gaudeat, domine, quaesumus, populus tua semper benedictione confisus, et caelestium rerum frequentatione proficiat; ut et temporalibus beneficiis adiuuetur et erudiatur aeternis [Ver 982]

 

  1. ITEM ALIA

Da nobis, quaesumus, domine, sancte regimen disciplinae; ut per tuam gratiam et moderatio gubernantum, et oboedientia proueniat subditorum [Ver 983]

Tribue, quaesumus, domine, fidelibus tuis, ut ieiuniis pascalibus conuenienter aptentur, et suscepta sollemniter castigatio corporalis ad fructum cunctis transeat animarum[Ver 984]

Aufer a nobis, domine, quaesumus, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur sensibus introire [Ver 985]

Uere dignum: qui singulis quibusque temporibus conuenienter adhibenda dispensas. Aptius siquidem adque decentius his diebus episcopalis officii suscepta principia celebramus, quibus et aeclesiae totius obseruantia deuota concurrit, et ipsius, cui sacerdotale ministerium deputatum est, natalis colitur sacramenti. Dumque restrictius castigatiusque uiuentes in summi pontificis proficiendo membra transferimus, adeptum temporaliter hunc honorem potius fieri speramus aeternum [Ver 986]

Praesta, domine, quaesumus, ut et de nostrae gaudeamus prouectionis aumento, et de congruo sacramenti pascalis obsequio [Ver 987]

Benedictionem tuam, domine, populo supplicanti benignus adcumula; ut et de bona conuersatione sui praesulis semper exultet, et de sacrae festiuitatis celebritate laetetur [Ver 988]

 

  1. ITEM ALIA

Domine deus, pater gloriae, fons bonorum, qui licet aeclesiam tuam toto terrarum orbe diffusam largitate munerum ditare non desinas, sedem tamen beati apostoli tui Petri tanto propensius intueris, quanto sublimius esse uoluisti: da mihi famulo tuo huius prouidentiae tuae dispositionibus exhibere congruenter officium; certus te uniuersis aeclesis collaturum, quidquid illi prestiteris, quam cuncta respiciunt [Ver 989]

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, da nobis gratia tuae dignationis augeri, et mortalitatis conscientia trepidos pietatis eruditione confirma, ut te omnia in omnibus operante profectus gregis tui sit forma pastoris [Ver 990]

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, qui me nulla praeditum fiducia meritorum ineffabilis gratiae munere familiae tuae praesidere tribuisti: adtolle quod suscitas et guberna quos eriges, ut quorum auctor tu bonorum, sis ipse perfector [Ver 991]

Deus, cuius uniuersae uiae misericordia est semper et ueritas: operis tui dona prosequere; et quod possibilitas non habet fragilitatis humanae, tuis beneficiis miseratus inpende; ut caelestibus mysteriis seruientes et fidei integritate fundati, et mentis luceant puritate conspicui [Ver 992]

Domine deus, pater gloriae, fons bonorum, qui licet aeclesiam tuam toto terrarum orbe diffusam largitate munerum ditare non desinas, sedem tamen beati apostoli tui Petri tanto propensius intueris, quanto sublimius esse uoluisti: da mihi famulo tuo prouidentiae tuae dispositionibus exhibere congruenter officium; certus te uniuersis aeclesis collaturum, quidquid illi prestiteris, quam cuncta respiciunt [Ver 993]

Omnipotens et misericors deus, qui benigne semper operaris, ut possimus implere quae praecipis: dilectarum tibi ouium adesto pastori; quia tui est muneris tuaeque uirtutis, ut et regendi oboedientes, et probabiles possint esse rectores [Ver 994]

Deus misericors, rex aeternae, da seruituti nostrae prosperum cursum; et ut tibi in populi tui deuotione placeamus, tu sancto praeside gregi; et ad tuorum obseruantiam mandatorum tu omnium dirige uoluntates [Ver 995]

Deus, cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, respice propitius ad nostrae tempus aetatis; et ut tibi seruitus nostra conplaceat, tua in nobis dona conserua [Ver 996]

Deus, dierum temporumque nostrorum potens et benigne moderator, conlatis in me per gratiam tuam propitiare muneribus; et in hunc affectum dirige cor plebis et praesulis, ut nec pastori oboedientia gregis, nec grex desit cura pastoris[Ver 997]

 

  1. ITEM ALIA

Deus, qui propterea aeclesiae tuae gubernacula disponenda sic eius principes sublimasti, ut minimos quosque non deseras: presta, quaesumus, ut apostolicae fidei doctrinaeque uestigia uel longe sequamur imitando, quae licet infirmo comitamur officio [Ver 998]

Ad gloriam, domine, tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii hostiam tibi laudis offerimus suppliciter exorantes, ut cuius ministerii uice tibi seruimus inmeriti, suffragiis eius reddamur accepti [Ver 999]

Uere dignum: cum exultatione trepidos et cum pauore laetantes. Sicut enim de tuo munere gratulamur, ita de nostra fragilitate metuimus. Et quantum de humanae condicionis excessibus formidamus, tantum de tua gratia, quae uirtutem perficit in infirmitate confidimus; propensius inplorantes, ut quem tantae sedis honore decorasti, moribus exsistere non patiaris indignum; et cuius formae successorem nomine prestitisti, quantocumque etiam bonae conuersationis adnisu fieri tribuas sectatorem [Ver 1000]

Presta, quaesumus, domine, cum accessu temporum recti moderaminis incrementum; ut quod dignitate praeferimus, iustis actionibus exsequamur [Ver 1001]

Multiplica, domine, quaesumus, in aeclesia tua spiritum gratiae quem dedisti, ut per dignum pontificis institutum crescat tuorum deuotio sancta fidelium [Ver 1002]

 

VII. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, origo cunctarum perfectioque uirtutum: da nobis, quaesumus, et exercere quae recta sunt, et praedicare quae uera: ut instructionem gratiae tuae praeueamus et agendo tuis fidelibus et docendo [Ver 1003]

Suscipe, domine, quaesumus, oblationes et praeces, quas et pro reuerentia paschali supplices adhibemus, et pro sollemnitate recolenda primordii sacerdotalis offerimus: ut eorum nobis intercessione sint prospera, quos nobis huius muneris et doctores constitues et patronos [Ver 1004]

Uere dignum: teque profusius implorare, ut quod nunc pii nobis est honeris, perpetui sit honoris. Neque nos magis oblectent praerogatiua fastigii quam conpetens actio dignitatis; ut quae secundum beatum apostolum Paulum docentem: episcopatum qui desiderat, bonum opus concupiscit: sacri nominis ueritatem sancte conuersationis in nobis monstret effectus. Et qui loco ceteris praesidemus, cunctis rationabili subdamur affectu. Nec nos extollat noxia potestatis elatio, sed potius modestos efficiat administratio legitima caritatis [Ver 1005]

Deus, qui bona cuncta et incoas benignus et perficis: da nobis, sicut de initiis tuae gratiae gloriamur, ita de perfectione gaudere [Ver 1006]

Repleantur consolationibus tuis, domine, quaesumus, tuorum corda fidelium; pariterque et de aeclesiae praesolum et de suo referant gaudia uotiua profectu; ac temporalibus solaciis incitati promptius aeterna desiderent [Ver 1007]

 

VIII. ITEM ALIA

Deus, qui licet uniuersum genus humanum caelesti lege disponas, aeclesiam tamen tuam speciali dispensatione moderaris: et dignum tibi nos exhibere ministerium concede propitius, et dignos per tuam gratiam ministros offerre [Ver 1008]

Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut quod fragili supplemus officio, tuo potius perficiatur effectu [Ver 1009]

Omnium nostrum, domine, quaesumus, hostias propitius intuere; ut et quod actum est per obsequium deputatum et fidelium uota populorum tua potius dignatione firmentur [Ver 1010]

Uere dignum: suppliciter implorantes, ut nostram pariter et eorum, quos per tui muneris largitatem sacrae familiae subrogamus antistites, bene tibi placitam perficias seruitutem [Ver 1011]

Hanc itaque oblationem, quam tibi offerimus illius et illius famulorum tuorum, quibus summum sacerdotium contulisti, quaesumus, benignus efficias, et tua in eis dona prosequaris [Ver 1012]

Aeclesiam tuam, domine, benignus inlumina, ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo te gubernante pastores [Ver 1013]

Da, quaesumus, domine, ut et fideles tui diligant praesules suos et ab eis mutuo diligantur; adque ut perpetuo perseuerent, presta, quaesumus, ut utrumque et iustitia non desit et pietas [Ver 1014]

 

  1. ITEM ALIA

Largire nobis, domine, quaesumus, spiritum cogitandi quae bona sunt promptius et agendi, ut qui sine te. esse non possumus, secundum te, uiuere ualeamus [Ver 1015]

Da nobis, domine, quaesumus, ut in tua gratia ueraciter confidentes, et quae te digna sunt postulemus, et iugiter postulata sumamus [Ver 1016]

Dicatae tibi, domine, quaesumus, capiamus oblationis effectum, ut a terraenae uetustatis conuersatione mundati, caelestis uitae profectibus innouemur [Ver 1017]

Uere dignum: ut, qui te auctore sumus conditi, te reparante saluemur; et qui faciles a tua rectitudine discrepamus, ad eam tua miseratione reuocemur; nec relinquamur nostris excessibus, sed tuae subdamur clementer et incessabiliter uoluntati [Ver 1018[

Perfice, domine, quaesumus, benignus in nobis, ut quae sacris mysteriis profitemur, piis actionibus exsequamus [Ver 1019]

Plebem tuam, domine, quaesumus, interius exteriusque restaura; ut, quam corporeis non uis delectationibus inpediri, spiritali facias uigere proposito; et sic rebus foueas transituris, ut tribuas potius inherere perpetuis [Ver 1020]

 

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui nos ab hostibus defendes inmeritos: presta, quaesumus, ut et morum nobis adsit et fidei rectitudo, qua pietatis tuae mereamur aumenta [Ver 1021]

Quaesumus, domine deus noster, ut propitiationis tuae nobis collata securitas non nos efficiat neglegentes, sed potius ad cultum nominis tui reddat acceptos: per [Ver 1022]

Sacris, domine, mysteriis expiati, et ueniam consequamur et gratiam [Ver 1023]

Uere dignum: clementiam tuam toto corde poscentes, ut qui nos a corporalibus tueris aduersis, ab hostibus quoque mentis expedias; et quos exteriore tribuis tranquillitate gaudere, interius facias esse pacificos [Ver 1024]

Repleti, domine, muneribus sacris, da, quaesumus, ut in gratiarum semper actione maneamus [Ver 1025]

Guberna, domine, quaesumus, tuam placatus aeclesiam; ut potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persistat [Ver 1026]

 

  1. ITEM ALIA

Ad te corda nostra, pater aeterne, conuerte: quia nullis necessariis indigebunt, quos tuo cultui prestiteris esse subiectos [Ver 1027]

Ut cunctis nos, domine, foueas adiumentis, tuis apta propitius disciplinis [Ver 1028]

Sacrificium deferimus de perceptione tuorum, domine, prestitorum, ut percipienda securius uberiusque sumamus[Ver 1029]

Uere dignum: simulque pro munere generali quo uiuimus, et pro singulis quibusque subsidiis tuam munificentiam praedicare: ne conlatis ingrati beneficiis conferendis probemur indigni; meritoque transeuntium rerum potius consolationibus adiuuemur, si bona mansura non segnius sacro ieiunio purgatis mentibus adpetamus [Ver 1030]

Presta, domine, quaesumus, ut temporalibus non destituamur auxiliis, quos alimoniis pascis aeternis [Ver 1031]

Succurre, domine, quaesumus, populo supplicanti, et opem tuam tribue benignus infirmis; ut sincera tibi mente deuoti, et praesentis uitae remediis gaudeant et futurae [Ver 1032]

 

XII. ITEM ALIA

Omnipotens et misericors deus, propitiationis tuae dona multiplica, et cunctis hostibus caelesti uirtute conpressis aumentum nobis tribue religionis et pacis [Ver 1033]

Uirtutum caelestium deus, promissionis tuae munus exsquere, ut euangelicae ueritati reuellantium corda subdantur [Ver 1034]

Muneribus nostris, quaesumus, domine, gratiam tuae placationis intersere; ut et collata nobis remedia tuearis, et conferenda perficias [Ver 1035]

Uere dignum: supplicantes, ut tibi nos placatus deuoto facias corde sectari. Quia sicut totius aduersitatis est causa tuis non oboedire praeceptis, ita praecipue prosperitatis effectus est bonorum omnium sequi conuenienter auctorem [Ver 1036]

Tua nos, quaesumus, domine, sancta purificent, et operationis suae perficiant nos pacatos [Ver 1037]

Moueat pietatem tuam, quaesumus, domine, subiectae tibi plebis effectus, et misericordiam tuam supplicatio fidelis optineat: ut quod meritis non praesumit, indulgentiae tuae largitate percipiat [Ver 1038]

 

XIII. ITEM ALIA

Peccata nostra, domine, propitiatus absolue, et quidquid pro peccatis meremur miseratus auerte [Ver 1039]

Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut uiam tuam deuota mente currentes, subripentium delictorum laqueos euadamus [Ver 1040]

Purificet nos, domine, caelestis exsecutio sacramenti, et ad tuam magnificentiam capiendam diuinis effectibus semper instauret [Ver 1041]

Uere dignum: ut qui te autore subsistimus, te dispensante dirigamur. Non nostris sensibus relinquamur, sed ad tuae reducti semper tramitem ueritatis, haec studeamus exercere quae praecipis, ut possimus dona percipere quae promittis [Ver 1042]

Sumpti sacrificii, domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat [Ver 1043]

Adesto, domine, fidelibus tuis, et tua sancta celebrantibus auge deuotionis effectum; ut et tibi semper exhibeant deuitam seruitutem, et ad remedia iugiter aeterna proficiant [Ver 1044]

 

XIIII. ITEM ALIA

Respice nos, rerum omnium deus creator et rector; ut et tuae propitiationis sentiamus effectum, toto nos tribue tibi corde seruire [Ver 1045]

Ad tua, domine, beneficia fiducialiter inpetranda quaesumus, ut exercere, quae tibi sunt placita, et uelle nobis largiaris et posse [Ver 1046]

Deus, auctor sincerae deuotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam conuenienter hoc munere ueneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamus [Ver 1047]

Uere dignum: qui ideo nos imaginem tuam benignus exsistere uoluisti, ut tenorem summae iustitiae pariter et pietatis imitemur; quod brebi conpendio poterimus implere, hic per tuam nobis gratiam concedatur, ut et te nostrum nitamur amare factorem, et nosmetipsos ueraciter libereque diligere, quos fecisti [Ver 1048]

Spiritum nobis, domine, tuae caritatis infunde; ut quos uno caelesti pane satiasti, una facias pietate concordes [Ver 1049]

Confirma, domine, quaesumus, tuorum corda filiorum, et gratiae tuae uirtute corrobora; ut et in tua sint supplicatione deuoti, et mutua dilectione sinceri [Ver 1050]

 

  1. ITEM ALIA

Quaesumus, omnipotens deus, ne multitudinem nostrae prauitatis adtendas; sed a peccatis abstrahe fragiles, et ad ea quae recta sunt tuorum dirige uoluntates [Ver 1051]

Non retribuas nobis, quaesumus, domine, quae malis operibus promeremur; sed quos iure corripis a ueritate digressos, protege tua miseratione correctos [Ver 1052]

Prosint nobis, domine, frequentata mysteria, quae nos a cupiditatibus terrenis expediant, et instituant amare caelestia [Ver 1053]

Uere dignum: ut diuinam iugiter gratiam subsequentes, iustitiam tuam, quam delictis nostris incessanter offendimus, actu meliore placeamus; et quibus merita debetur poena peruersis, indulgentia tribuatur ab iniquitate cessantibus [Ver 1054]

Ab omni errore nos, domine, quaesumus, expient sacramenta quae sumpsimus, et dulcedinem mentibus nostris tuae suauitatis infundant [Ver 1055]

Da populo tuo, domine, quaesumus, spiritum ueritatis et pacis; ut et te tota mente cognoscant, et quae tibi sunt placita toto corde sectantes, bonorum tuorum semper munere potiantur [Ver 1056]

 

XVI. ITEM ALIA

Protector in te sperantium deus, presta, quaesumus, ut maiestatem tuam sine cessatione laudemus; et ut tibi possimus iugiter famulari, salutem nobis tribue mentis et corporis [Ver 1057]

Misericordiae tuae remediis, quaesumus, domine, fragilitas nostra subsistat, ut quae sui condicione defecit, tua uegetatione reparetur [Ver 1058]

Quaesumus, domine deus noster, ut interius nobis exterius que conferant haec mysteria sanitatem, quae famulis tuis in utroque uoluisti praeuere subsidium [Ver 1059]

Uere dignum: qui famulos tuos ideo corporaliter uerberas, ut mente proficiant: potenter ostendens, quam sit pietatis tuae praeclara saluatio, dum prestas, ut operetur nobis etiam infirmitas ipsa medicinam [Ver 1060]

Deus, qui diligendo castigas et castigando nos refoues, presta, ut de utroque tibi gratias semper referre ualeamus [Ver 1061]

Tuere, domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda: quia nulla eidem noceuit aduersitas, si nulla dominetur iniquitas [Ver 1062]

 

XVII. ITEM ALIA

Eripe nos, domine, quaesumus, ab his quae diuinae sunt contraria uoluntati; et quia tui operis est omne quod uiuimus, presta, ut tui famuli tibi placere possimus [Ver 1063]

Quaesumus, domine, ne nos talis patiaris exsistere, quibus merito dominentur aduersa; sed huiusmodi potius effici tribuas, qui beneficiis tuis non perpetuo iudicemur indigni [Ver 1064]

Oblati sacrificii, domine, quaesumus, prestet effectus, ut eidem conuenienter aptemur [Ver 1065]

Uere dignum: maiestatem tuam deuotis mentibus implorantes, ut sicut ex te habemus esse quod sumus, sic per gratiam tuam et bene uelle sumamus, et bonum posse quod uolumus [Ver 1066]

Da, quaesumus, omnipotens deus, ut mysteriorum uirtute sanctorum uita nostra firmetur [Ver 1067]

Plebs tua, domine, sacramentis purificata caelestibus, quod sumit, intellegat; quod gustu deliuat, moribus adpraehendat; quod iustis orationibus expetit, tua miseratione percipiat [Ver 1068]

 

XVIII. ITEM ALIA

Magnificamus, domine, clementiam tuam, qui et ueniam peccatoribus et miseris prestas auxilium [Ver 1069]

Nomini tuo, quaesumus, deus aeterne, da gloriam cum et inmeritis bene facere non omittis [Ver 1070]

Uere dignum: referentes gratias et praecantes, ut tibi nos placitos esse perficiens, quibus succurris indignis, propitieris acceptis [Ver 1071]

Quanto te, domine, praedicare sufficimus, qui perire meritis tribuis de merore laetitiam [Ver 1072]

Da, quaesumus, domine, populum tuum ad te toto corde conuerti: quia quos defendes etiam delinquentes, maiore pietate tueris sincera tibi mente deuotos [Ver 1073]

 

XIX. ITEM ALIA

Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut inter innumeros uitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur [Ver 1074]

Fac nos, quaesumus, domine, quae sunt recta sectari, integritatem conscientiae diligere semper et famae [Ver 1075]

Sacrificii tui, domine, seruimus effectibus: et nos expiari, et tua nos confidimus remedia promereri [Ver 1076]

Uere dignum: qui cum summa sis ratio nosque rationales efficeris, certum est, et tanto nos a tua participatione discedere, quantum ab aequitatis tramite deuiamus; et tantum in tua similitudine permaneamus, quantum non dibellimur ab ordine ueritatis [Ver 1077]

Sancta tua nos, domine, quaesumus, et uiuificando renouent, et renouando uiuificent [Ver 1078]

Fideles tuos, domine, benedictio desiderata confirmet; quae eos et a tua uoluntate numquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari [Ver 1079]

 

  1. ITEM ALIA

Presta, domine, quaesumus, ut mentium reprobarum non curemus obloquia; sed eadem prauitate calcata, quae domui tuae conueniunt, rationabiliter exsequamur [Ver 1080]

Quaesumus, uirtutum caelestium deus, ut dispectis falsitatibus iniquorum conscientiae famaeque nostrae profutura sectemur [Ver 1081]

Da, quaesumus, omnipotens deus, ut huius oblationis effectus et tibi non placita refutare et prestet nobis amare, quae recta sunt [Ver 1082]

Uere dignum: ut nos ab operariis iniquitatis dignanter expedias et nec proprio reos fieri patiaris excessu, nec alienis inpietatibus praeuere consensum; sed mores nostros ea moderatione conponas, ut tam in nobis quam in aliis quae sunt iusta seruemus [Ver 1083]

Ab occultis nostris munda nos, domine, et ab alienis prauitatibus benignus absolue, ut tua sancta pura mente sumamus [Ver 1084]

Familiam tuam, domine, propitiata maiestate circumspice; ut nec suis infecta sit uitiis, nec externis obligata peccatis, sed ab utrisque libera tibi semper et purgata deseruiat [Ver 1085]

XXI. ITEM ALIA

Da, quaesumus, omnipotens deus, ut toto tibi corde famulemur: quia nulla nobis praeualeuit hostilitas, si in te, domine, ueraciter confidamus [Ver 1086]

Huius nobis, domine, quaesumus, sacrificii placationis succurre, cuius remediis dignaris absoluere peccatores [Ver 1087]

Uere dignum: quia, dum beneficia tua largiris indignis, magna pietate nos admones, multo potiora dona sumpturos, si praeceptio num tuarum et eruditionibus proficiamus et factis [Ver 1088]

Maiestatem tuam, domine, supplices depraecamur, ut nos et caelestibus expiare mysteriis, et perpetuis non desinas fouere praesidiis [Ver 1089]

Tuere propitius, domine, quaesumus, familiam tuam; et quam benigna defensione non deseris, propensius tibi redde subiectam; ut gratiam tuam, quam sumit indebita, cupiosius deuota percipiat [Ver 1090]

XXII. ITEM ALIA

Deus, qui iustitiam diligis et iniusta condemnas: da nobis, quaesumus, et amare quae recta sunt, et peruersa uitare [Ver 1091]

Ueritatis auctor et misericordiae deus, qui nos et sollicitudine non pigros esse, et neminem laedere uoluisti: presta, quaesumus, ut nulli noxia cupiamus inferre, et uexare molientium caueamus incursus [Ver 1092]

Ab occultis nostris tua nos, domine, sancta purificent, et ab externis erroribus perpetua uirtute defendant [Ver 1093]

misericordiam tuam, domine, depraecantes, ut nos diuinis rebus tribuas studere ueraciter, nec sub specie religionis sacros inpugnare patiaris effectus. Quoniam sibi modis omnibus inimici sunt, qui tuae uoluntati nituntur esse contrarii, propriae salutis operantes excidium, quam tuis dispositionibus aduersa mente nocituri [Ver 1094]

Muneris diuini perceptio, quaesumus, domine, semper a nobis et peccata nostra submoueat, et externa depellat [Ver 1095]

Populum tuum, domine, quaesumus, posside caelestibus institutis; ut omnia uitando quae mala sunt, et bona cuncta sectando, non indignationem tuam, sed iugiter misericordiam consequatur [Ver 1096]

 

XXIII. ITEM ALIA

Concede, omnipotens deus, ut et gaudiorum plenitudinem consequamur, et maiestati tuae propensius... esse deuoti [Ver 1097]

Offerimus, domine, laudes et munera, pro concessis beneficiis exhibentes gratias, et pro concedendis suppliciter depraecantes [Ver 1098]

Uere dignum: qui facis mirabilia magna solus, et non tantum pro peccatis nostris non retribues quae meremur, sed insuper etiam consolationis tuae dona prestas inmeritis: magis nos ad cultum nominis tui pio largiens munere prouocari, quam deuita castigatione conpelli; et clementer indulgens, ut seruilis metus in effectum transeat filiorum [Ver 1099]

Toto tibi, domine, corde substrati bonitatem tuam supplices exoramus, ut nos et temporalibus praesidiis fouere non desinas, et aeternis instruere non omittas [Ver 1100]

Laetetur, domine, quaesumus, populus tuus tua dextera subleuatus; et a tribulatione respirans continuis protegatur auxiliis; et religiosa conuersatione proficiens, et praesentibus bonis gaudeat et futuris [Ver 1101]

Praecamur, omnipotens deus, omnes propitiatus a nobis remoue prauitates, et cunctas benignus depelle nequitias [Ver 1102]