Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5101236

Odwiedza nas 233 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXVIII. BENEDICTIO SUPER DIACONOS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXVIII.
BENEDICTIO SUPER DIACONOS

Domine deus, praeces nostras clementer exaudi: ut quae nostro sunt gerenda seruitio, tuo prosequaris benignus auxilio; et quos sacris ministeriis exsequendis pro nostra intellegentia credimus offerendos, tua potius electione iustifices [Ver 948]

Oremus, dilectissimi, deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium diaconii uocare dignatur, benedictionem gratiae suae clementer effundat, et consecrationis indultae propitius dona conseruet [Ver 949]

Deus, conlator sacrarum magnifice dignitatum, quaesumus, ut hos famulos tuos, quos ad officium leuitarum uocare dignaris, altaris sancti ministerium tribuas sufficienter implere, cunctisque donis gratiae redundantes et fiduciam sibi tuae maiestatis adquirere, et aliis praebere facias perfectae deuotionis exemplum [Ver 950]

Adesto, quaesumus, omnipotens deus, honorum dator, ordinum, distributor officiorumque dispositor. Qui in te manens innouas omnia, et cuncta disponis per uerbum, uirtutem sapientiamque tuam Iesum Christum filium tuum dominum nostrum, sempiterna prouidentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda dispen sas. Cuius corpus aeclesiam tuam, caelestium gratiarum uarietate distinctam suorumque conexam discretione membrorum, per legem, totius mirabilem conpagis unitam, in aumentum templi tui crescere dilatarique largiris; sacri muneris seruitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Leuiti filiis, qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possederent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, domine, placatus intende, quos tuis sacrariis seruitoros in officium diaconii suppliciter dedicamus.

Et nos quidem tamquam homines diuini sensus et summae rationis ignari, horum uitam quantum possumus aestimamus. Te autem, domine, quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor peccatorum, tu scrutator es animorum, tu ueraciter in eis caeleste potes adhibere iudicium, et uel indignis donare quae poscimus. Emitte in eos, domine, quaesumus, spiritum sanctum, quo in opus ministerii fideliter exequendi munere septiformi tuae gratiae roborentur. Abundet in eis totius forma uirtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritalis obseruantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sancte plebis adquirant, et bonum conscientiae testimonium praeferentes in Christo firmi et stabiles perseuerent, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereantur [Ver 951]