Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4777913

Odwiedza nas 51 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXVII. ADMONITIO IEIUNII MENSIS SEPTIMI ET ORATIONES ET PRAECES

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXVII.
ADMONITIO IEIUNII MENSIS SEPTIMI ET ORATIONES ET PRAECES

Annua nobis est, dilectissimi, ieiuniorum celebranda festiuitas, quam mensis septimi sollemnis recursus indicit. Quarta igitur et sexta feria succedente solitis eandem conuentibus exsequamur, sabbatorum die hic sacras acturi uigilias; ut per obseruantiam conpetentem, domino purificatis mentibus supplicantes, beatissimo Petro apostolo suffragante, et praesentibus periculis exui mereamur pariter et futuris [Ver 860]

I.

Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec conuertantur et uiuant: debitam, quaesumus, peccatis nostris, domine, suspende uindictam, et presta propitius, ne dissimulatio cumulet ultionem, sed ut potius emendatio prosit ad ueniam [Ver 861]

Populi tui, deus, defensor et rector, concede propitius, ut a delictis omnibus abstinentes, et necessariis foueamur alimoniis, et ab infestis hostibus liberemur [Ver 862]

Presta nobis, omnipotens deus, ut dicatum nomini tuo sacrificium purgatis moribus offeramus [Ver 863]

Uere dignum: quia tu quidem nobis ieiunia salubriter indidisti, quibus carnis lege sedata purior animus emineret. Sed cum in ipsis nostris obseruationibus a noxiis et inlicitis non uacamus, non hoc te ieiunium deligisse profetica uoce testaris. Quoniam non solum prodesse non poterit castigatio corporalis, si spiritus noster nefandis cogitationibus inplicetur; sed hoc constat esse deterius, si etiam terrena condicione mitigata, mens ab iniquitatibus non quiescit. Et ideo tu nobis, domine, largire placatus, ut exterius parsimonia conuenienter adhibita, intrinsecus a prauis intentionibus temperemus, ut continentiam ualeamus exercere perfectam: per Christum [Ver 864]

Annue, quaesumus, domine, ut et tuis semper sollemnitatibus occupemur, et mysteriis eorum mente pariter congruamus et corpore [Ver 865]

Sanctificata ieiunio tuorum corda filiorum, deus, habitator inlustra; et quibus prestas deuotionis affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum [Ver 866]

 

  1. ITEM ALIA

Exaudi, domine, praeces nostras, ut in omni natione, quod uerbi tui promissum est euangelio, conpleatur; et plenitudo adoptionis optineat, quod praedixit testificatio ueritatis [Ver 867]

Intende, quaesumus, domine, sacrificium singulare; ut huius participatione mysterii, quae speranda credimus, expectata sumamus [Ver 868]

Uere dignum: tuum est enim omne, quod uiuimus: quia licet peccati uulnere natura nostra uitiata sit, tui tamen est operis, ut ad terrena generati ad caelestia renascantur [Ver 869]

Domine deus noster, qui nos uegetare dignatus es caelestibus alimentis: suauitatem uerbi tui penetralibus nostri cordis infunde; ut quae temporali deuotione percepimus, sempiterno munere capiamus [Ver 870]

Uisita, quaesumus, domine, familiam tuam, et corda sacris dicata mysteriis peruigili tuere pietate; ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipiunt, te protegente custodiant [Ver 871]

III. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, in cuius arbitrio regnorum omnium iura consistunt, protege Romani nominis ubique rectores, ut eorum uotiua prosperitas pax tuorum possit esse populorum [Ver 872]

Adesto, domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus institues sacramentis, a terrenis conserua periculis [Ver 873]

Exaudi, domine, supplicum praeces, et deuoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi; ut nullis perturbationibus inpediti, liberam seruitutem tuis semper exhibeamus officiis [Ver 874]

Uere dignum: qui rationabilem creaturam, ne temporalibus debita bonis ad praemia sempiterna non tendant, ea dispensatione dignaris erudire, ut nec castigatione deficiat, nec prosperitatibus insolescat; sed hoc potius fiat eius gloriosa deuotio, quo nullis aduersitatibus obruta superetur [Ver 875]

Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam supplices exoramus, ut hoc tuum, domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed fiat intercessio salutaris ad ueniam: sit abolitio peccatorum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum (bis) Haec nos communio purget a crimine, et caelestis gaudii tribuat esse consortes [Ver 876]

 

  1. ITEM ALIA

Da nobis, domine, rationabilem, quaesumus, actionem; ut te solum sincera mente uenerantes, et fiducialius quae tua sunt postulemus, et facilius adsequamur [Ver 877]

Omnium nostrum, domine, quaesumus, ad te corda conuerte; ut ab his quibus offenderis abstinentes, non iracundiam tuam, sed misericordiam sentiamus [Ver 878]

Munera tua, deus, institutor inlustra, et per has hostias quibus te placari uoluisti, sanctifica misericors immolantes [Ver 879]

Uere dignum: cuius et potentia sunt creata et prouidentia reguntur uniuersa; ideoque hac nos teneri lege merito censuisti, ut te, sub quo sunt omnia, non timentes cuncta paueamus; et rursus nulla paenitus formidemus, si unum te fideliter omnium reuereamur autorem [Ver 880]

Largire nobis, omnipotens deus, ut, a quo omne bonum est, te habentes nullis indigeamus auxiliis [Ver 881]

Tibi placitam, deus noster, populo tuo tribue uoluntatem; quia tunc illi prospera cuncta prestabis, cum tuis aptum feceris institutis [Ver 882]

  1. ITEM ALIA

Festina, quaesumus, ne tardaueris, domine, et praesidium nobis tuae pietatis inpende; ut oportunis consolationibus subleuentur, qui in tua miseratione confidunt [Ver 883]

Deuotionis nostrae tibi, domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur [Ver 884]

Uere dignum: tuaque opera continuatis laudibus praedicare, quia iusta semper et bona sunt. Quae potenter efficiunt, ut rationabiles uoluntates aut inter ista proficiant ad salutem, aut de caelesti nullatenus uigore causentur [Ver 885]

Sit nobis, domine, quaesumus, cibus sacer potusque salutaris,qui et temporalem uitam muniat et prestet aeternam [Ver 886]

Adesto, domine, famulis tuis, et opem tuam largire poscentibus; ut his, qui auctore te gubernatore gloriantur, et creata restaures, et restaurata conserues [Ver 887]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, cordibus benignus infunde, ut a terrenis intentionibus temperantes, propensius caelestia meditemur [Ver 888]

Multiplices, domine, incursos quas mundus ingerit tu repelle; ut haec dona caelestia tranquillis cogitationibus capere ualeamus [Ver 889]

Uere dignum: qui non tantum nos a carnalibus ciuis, sed ab ipsius animi noxiis delectationibus praecipis ieiunare. Nam si ideo delicias corporales abnuimus, ne spiritum nostrum obtunsis sensibus heuetemus: quanto magis ab ipsius mentis debemus excessibus abstinere, inordinatis affectibus expedita supernae lucis possit perstringere claritatem [Ver 890]

Salutari tuo, domine, satiasti supplices depraecamur, ut cuius laetamur gustu, renouemur effectu [Ver 891]

Da salutem, domine, populo tuo mentis et corporis, et perpetuis consolationibus tuorum reple corda fidelium; ut interius exteriusque releuati, et pia tibi deuotione conplaceant, et tua semper beneficia consequantur [Ver 892]

VII. ITEM ALIA

Tribue, quaesumus, domine deus noster, ut donis interioribus fecundemur, ne exterioribus mereamur egere subsidiis [Ver 893]

Da, quaesumus, domine, ut ieiunando robore satiemur, et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores [Ver 894]

Accepta tibi sint, domine, quaesumus, nostri dona ieiunii; quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa perducant [Ver 895]

Uere dignum: cuius ineffabilis sapientia sic incommutabiliter perseuerat, ut in ea nec sine iustitiae perpetuitate benignitas, nec absque aeterna sit bonitate iustitiae. De quibus ita nos miseranda temeritate conquaerimur, quando non secundum nostra desideria uel fructum qualitas uel prospera quaeque proueniunt; quasi ipsi tua praecepta studeamus implere, hac non hisdem potius perniciosa dissimulatione contemptis, non solum percelli mediocribus alimentis, sed uniuersa mereamur sustentatione priuari; nisi quod ideo tua nos clementia usquequaque non deserit, ut simus et de exiguitatis castigatione solliciti, et de non abnegata pietate deuoti [Ver 896]

Uegetet nos, domine, semper et innouet tuae mensae sacrata liuatio, quae fragilitatem nostram et inter mundi tempestates gubernet et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat [Ver 897]

Tueatur, domine, dextera tua populum depraecantem, purificet et sustentet “erudiat”, ut consolatione praesenti ad bona futura proficiat [Ver 898]

VIII. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui nos ad obseruantiae huius annua festa perducis: concede propitius, ut pie deuotionis effectus substantiam nobis et mentium prestet et corporum [Ver 899]

Deus, qui pro nostrorum fructibus animorum prodire facis sufficientiam corporalem: ne exterioribus mereamur egere subsidiis, presta, quaesumus, ut donis interioribus fecundemur [Ver 900]

Domine deus noster, qui in his potius creaturis, quas ad fragilitatis nostrae praesidium condedisti, tuo quoque nomini munera iussisti dicanda constitui: tribue, quaesumus, ut et uitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum [Ver 901]

Uere dignum: pascunt enim tua sancta ieiunia et esuriens sacrata nos reficit, si per continentiam salutarem conscientiae nostrae tribuli spinaeque deficiant, et fruges pura succedat; si uitiorum sterilitas optanda proueniat, et ubertas adsit iucunda uirtutum. Inopia quippe culparum prestat redundantiam prosperorum. Hinc est, quod restringendo copias et mediocria non negando sic nos tua moderatione disponis, ut ad superna tendentes, et temporalibus usquequaque non deseramur alimentis, et sustentaculis sic transeuntibus gubernemur, ut eorum tenuitate correpti proficiamus aeternis [Ver 902]

Perpetuo, domine, fabore prosequere, quos reficis diuino mysterio; et quos inbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solaciis [Ver 903]

Defensio tua, domine, quaesumus, adsit humilibus, et iugiter protegat in tua misericordia confidentes; ut necessariis, quibus indiget humana condicio, conpetenter adiuti, ad inmortalitatis dona perueniant [Ver 904]

VIII. INUITATIO PLEBIS IN IEIUNIO MENSIS DECIMI

Hac ebdomade nobis mensis decimi sunt recensenda ieiunia. Quapropter fidem uestrae dilectionis hortamur, ut eadem quarta et sexta feria solitis processionibus exsequentes, sabbatorum die hic ipsum uigiliis sollemnibus expleamus; quatenus apostolicis suffragantibus meritis propitiationem dei nostri perseuerantiam deuitae seruitutis optineat [Ver 905]

  1. ITEM PRACES

Omnipotens sempiterne deus, qui nos et sustentationibus annuis et sollemnitatibus consolaris: praesta, quaesumus, ut quod ex his pro nostrae conuersationis qualitate subtrahitur, omnipotentiae tuae copia suppleatur [Ver 906]

Concede, quaesumus, domine, morum nos correctione releuari; quia cum haec dona contuleris, cuncta nobis utilia non negabis [Ver 907]

Deus, qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento uegetas et renouas sacramento: tribue, quae sumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus [Ver 908]

Uere dignum: qui sempiterno consilio non desinis regere, quod creasti. Nosque delinquere manifestum est, cum supernae dispositionis ignari, de secretorum tuorum dispensatione causamur, ac tunc potius recte sentire cognoscimur, cum non nostra, sed tua prouidentia confidentes, pietatem iustitiamque tuam iugiter perpendimus exorandum: certi, quod qui iniustos malosque non deseris, multo magis quos tuos esse tribuisti clementi nullatenus gubernatione destituas [Ver 909]

Guberna, quaesumus, domine, temporalibus adiumentis, quos dignaris aeternis informare mysteriis [Ver 910]

Rege, domine, populum tuum, et gratiae tuae, quaesumus, in eo dona multiplica; ut ab omnibus liber offensis, et temporalibus non destituatur auxiliis, et sempiternis gaudeat institutis [Ver 911]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui sic hominem condedisti, ut temporalibus beneficiis conpetenter instructum ad caelestia dona prouehis: presta, quaesumus, ut sicut per inlicitos adpetitos de indultae beatitudinis regione decidimus, sic per alimoniam tuo munere destributam et transitoria sustentetur humanitas, et amissa recuperetur aeternitas [Ver 912]

Uere dignum: glorificantes et de praeteritis creatorem et de uenturis fructibus exorantes; ut cum de perceptis non inuenimur ingrati, de percipiendis non iudicemur indigni; sed exhibita potius sollemni deuotione ieiunii, cum subsidiis corporalibus profectum capiamus animarum [Ver 913]

Percepimus, domine, gloriosa mysteria, quibus in terris positos iam caelestium facis esse consortes. Tu inter ista quae uiuimus guberna nos, domine, quaesumus, ut ad illa perducas [Ver 914]

Adesto, domine, supplicibus tuis, et spem suam in tua misericordia conlocantes tuere propitius; ut a peccatorum labe mundati in sancta conuersatione permaneant, et consequentes sufficientiam temporalem promissionis tuae perficiantur heredes [Ver 915]

  1. ITEM ALIA

Concede, quaesumus, domine, ut ad praeces tuas corda nostra flectamus; et esse tibi possibilia cuncta fidentes, non de elementorum profutura nobis speremus effectu, sed de tua uirtute suppliciter inploramus [Ver 916]

Uirtutum caelestium deus, qui plura prestas, quam petimus aut meremur: tribue, quaesumus, ut tua nobis miseri cordia conferatur, quod nostrorum non habet fiducia meritorum [Ver 917]

Deus, qui praeuenis uota poscentium, tribue, quaesumus, ut et corporeis non destituamur alimentis, et ab hostium formidine liberemur [Ver 918]

Domine deus, qui fragilitati nostrae quae congruant et praeuides solus et prouidis: presta, ut et praesentibus fulciamur auxiliis, et instruamur aeternis [Ver 919]

Tua nos, domine, quaesumus, pietate dispone: quia nullis egebimus adiumentis, si tuae prouidentiae clementia gubernemur [Ver 920]

Dirige, domine, quaesumus, aeclesiam tuam dispensatione caelesti; ut quae ante mundi principium in tua semper est praesentia praeparata, usque ad plenitudinem gloriamque promissam te moderante perueniat [Ver 921]

Tanto, quaesumus, domine, placatus adsume, quanto sacrandas nomini tuo has specialiter hostias indidisti; ut quidquid nostrae non expletur seruitutis officio, indulgentiae tuae dignatione pensetur [Ver 922]

Uere dignum: quia tuae rationis imaginem mundanis regionibus constitutam, et humanis non desinis fouere subsidiis et reformare diuinis. Consequens enim fuit, ut transactis terrae fructibus caeleste semen oreretur, et alimonia uitae mortalis expleta germen inmortalitatis exsisteret, adque escis carnalibus expeditis cibus nasceretur mirabiliter animarum, ac tempore frumenti uini et olei mox peracto ineffabiliter ederetur, qui filiis dei ad similitudinem proficientibus angelorum, hoc totum non solum de caelo substantia deferret et nomine, sed panem praeueret aeternum [Ver 923]

Gratiam tuam nobis, domine, semper adcumulet diuini participatione sacramenti et sua nos uirtute mundando tanti muneris capaces efficiat [Ver 924]

Absolue, domine, quaesumus, tuorum delicta populorum, et quod mortalitatis contrahit fragilitate purifica; ut cuncta pericula mentis et corporis te propellente declinans, tua consolatione subsistat, tua gratia promissae redemptionis perficiatur hereditas [Ver 925]

XII. ITEM ALIA

Quaesumus, omnipotens deus, ut et mentes nostras caelestibus corrigas institutis, et beneficia tua non desinas prestare correctis [Ver 926]

Ad hostes nostros, domine, superandos presta, quaesumus, ut auxilium tuum ieiuniis tibi placitis et bonis operibus impetremus [Ver 927]

Ad altaria, domine, ueneranda cum hostiis laudis accedimus. Fac, quaesumus, ut et indulgentiam tuam nobis concilient et fauorem [Ver 928]

Uere dignum: qui nos ideo collectis terrae fructibus per abstinentiam tibi gratias referre uoluisti, ut ex ipsius deuotionis genere nosceremus, non haec ad exuberantiam corporalem, sed ad fragilitatis nos sufficientiam percepisse; et quod ex his parcius sumeremus, egentium proficeret alimento: ut et salutaris castigatio mortalitatis insolentiam mitigaret, et pietas imitatores nos tuae benignitatis efficeret; sicque donis temporalibus uteremur, ut disceremus inhiare perpetuis [Ver 929]

Prosint nobis, domine, quaesumus, sumpta mysteria, pariterque nos et a peccatis exuant, et praesidiis tuae propitiationis adtollant [Ver 930]

Respice, domine, familiae tuae praeces, et opem tribue suppliciter imploranti; ut congruis subsidiis in confessione tui nominis perseueret [Ver 931]

XIII. ITEM ALIA

Mores nostros, domine, quaesumus, tua pietate conpone; ut et nulla nobis dominentur aduersa, et salutaria cuncta non desint [Ver 932]

Ut cunctis nos, domine, foueas adiumentis, tuis apta propitius disciplinis [Ver 933]

Sacrificium deferimus de perceptione tuorum, domine, prestitorum, ut percipienda securius uberiusque sumamus [Ver 934]

Uere dignum: simulque pro munere generali quo uiuimus, et pro singulis quibusque subsidiis tuam munificentiam praedicare: ne conlatis ingrati beneficiis conferendis prouemur indigni; meritoque transeuntium rerum potius consolationibus adiuuemur, si bona mansura non signius sacro ieiunio purgatis sensibus appetamus [Ver 935]

Presta, domine, quaesumus, ut temporalibus non destituamur auxiliis, quos alimoniis pascis aeternis [Ver 936]

Succurre, domine, quaesumus, populo supplicanti, et opem tuam tribue benignus infirmis; ut sincera tibi mente deuoti, et praesentis uitae remediis gaudeant et futurae [Ver 937]

XIV. ITEM ALIA

Ad te corda nostra, pater aeternae, conuerte; quia nullis necessariis indigebunt, quos tuo cultui prestiteris esse subiectos [Ver 938]

Deus, qui populum tuum sic corripis delinquentem, ut benigna consolatione non deseras: da, quaesumus, ut indignatio debita reis praecantibus transferatur ad ueniam [Ver 939]

Ad praeces nostras, domine, quaesumus, propitiatus intende; ut sacris altaribus seruientes et fidei ueritate fundati, et mentis sint puritate conspicui [Ver 940]

Uere dignum: qui creasti tui beata passione nos reparas: conserua in nobis operam misericordiae tuae, ut in huius celebritate mysterii perpetua deuotione uiuamus [Ver 941]