Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4652249

Odwiedza nas 68 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXIIII. XVIIII KALENDAS OCTOBRES. NATALE SANCTORUM CORNELI ET CYPRIANI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXIIII. XVIIII KALENDAS OCTOBRES.
NATALE SANCTORUM CORNELI ET CYPRIANI

Omnipotens sempiterne deus, qui nos multiplici sanctorum tuorum festiuitate laetificas: presta, ut quorum commemoratione gaudemus, praesidio muniamur [Ver 824]

Oblationes populi tui domine, quaesumus, placatus intende, quibus et sanctorum martyrum celebramus in honorem tui nominis passionem, et nobis indulgentiam suppliciter inploramus [Ver 825]

Uere dignum: immensa sunt enim opera tua et uere magna mirabilia. Tibi hominem diabolica quondam fraude prostratum sic per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum sui tribuisti uictores esse uictorem, hunc eundem eius aduersarium, ut eum non solum uirilis sexus tuorum deinceps fidelium subiugaret, sed etiam feminea superaret infirmitas; et quae in sua est condicione fragilior, substantiae spiritalis inimico fortior redderetur: deceptionemque Euae matris ulciscens, de hoste generis humani, qui aditum per illam mortis inuenerat, triumpharet. Quas ineffabilis gloriae tuae uices in sancte martyris Eufymiae passione uenerantes [Ver 826]

Accipe, domine, quaesumus, nostrae seruitutis officia, ut suffragantibus sanctis, quod ad honorem tuae maiestatis offerimus, perpetuam nobis conferat uitam [Ver 827]

Perceptis, domine, caelestibus sacramentis gratias agimus pio nomini tuo; qui et sanctorum nos adsidua festiuitate comitaris, et diuino munere uiuificare non desines [Ver 828]

Respice propitius, domine, ad deditam tibi tui populi seruitutem; ut inter humanae fragilitatis incerta nullis aduersitatibus opprimatur, qui de tua protectione confidit [Ver 829]

III. ITEM ALIA

Beatorum martyrum pariterque pontificum Corneli et Cypriani nos, domine, quaesumus, festa tueantur, et eorum commendet oratio ueneranda adque laetificet [Ver 830]

Plebis tuae, domine, munera benignus intende, quae maiestati tuae pro sanctorum martyrum Corneli et Cypriani sollemnitatibus sunt dicata [Ver 831]

Uere dignum: tuamque in sanctorum martyrum Cornelio simul etiam Cypriano praedicare uirtutem, quos discretis terrarum partibus greges sacros diuino pane pascentes, una fide eademque die diuersis licet temporibus consonante parique nominis tui confessione coronasti [Ver 832]

Sacro munere uegetatos sanctorum martyrum Corneli et Cypriani natalicia nos tibi, domine, quaesumus, commendet oratio [Ver 833]

Ad defensionem fidelium, domine, quaesumus, dexteram tuae maiestatis extende; et ut perpetua pietatis tuae protectione muniantur, intercessio pro his non desit martyrum continuata sanctorum [Ver 834]