Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4900978

Odwiedza nas 46 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE AUGUSTO. XXII. IDUS AUGUSTAS. NATALE SANCTORUM YPOLITI ET PONTIANI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE AUGUSTO. XXII. IDUS AUGUSTAS.
NATALE SANCTORUM YPOLITI ET PONTIANI

Deus, qui nos in sanctorum martyrum multiplicatione custodis, da, ut quorum sollemnia frequentamus, incessabili iubemur auxilio [Ver 790]

Respice, domine, munera populi tui, sanctorum festiuitate uotiba; et tuae testificatio ueritatis nobis proficiat ad salutem [Ver 791]

Uere dignum: tibi enim, domine, festa sollemnitas agitur, tibi dies sacrata celebratur, quam sancti Ypolyti martyris tui sanguis in ueritatis tuae testificatione profusus magnifico nominis tui honore signauit [Ver 792]

Sacro munere satiati supplices, domine. depraecamur, ut quod deuitae seruitutis celebramus officio, saluationis tuae sentiamus aumentum [Ver 793]

Deus, qui aeclesiam tuam innumeris sanctorum patrociniis et glorificas et tueris: presta, ut quorum celebrat conuentum, experiatur deuota suffragium [Ver 794]

  1. ITEM ALIA

Perpetuis nos, domine, sanctorum tuere praesidiis; et quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis adtolle suffragiis [Ver 795]

Quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis adquirat [Ver 796]

Uere dignum: qui non solum malis nostris bona retribues, sed ut miseris uberiora dona concedas, qui dignae pro nobis possint intercedere, contulisti; et quod nostra conscientia non habebat, intercessio supplet tibi grata iustorum [Ver 797]

Sancti martyris Agapiti, domine, quaesumus, ueneranda festiuitas salutaris auxilii nobis prestet aumentum [Ver 798]

Plebs tua, domine, laetetur tuorum semper honore sanctorum; et eorum percipiat intercessione uotiba subsidia, quorum patrociniis gratulantur [Ver 799]