Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5101178

Odwiedza nas 158 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE AUGUSTO. XXI. IIII IDUS AUGUSTAS. NATALE SANCTI LAURENTI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE AUGUSTO. XXI. IIII IDUS AUGUSTAS.
NATALE SANCTI LAURENTI

Deus, qui nos sanctorum martyrum munitione conseruas, da aeclesiam tuam dignae talium celebrantes sollemnia, et illos tibi iugiter supplicare pro nobis [Ver 739]

Uere dignum: praeuenientes natalem diem beati Laurenti, qui leuita simul martyrque uenerandus et proprio claruit gloriosus officio, et memoranda refulsit passione sublimis [Ver 740]

Sumpsimus, domine, pignus redemptionis aeternae. Sit nobis, quaesumusr interuenientibus sanctis tuis uitae praesentis auxilium pariter et futurae [Ver 741]

Adesto, domine, populo tuo, et quem sanctorum tuorum tribuis frequentationibus interesse, protectione perpetua fac securum [Ver 742]

  1. ITEM ALIA

Concede nobis, domine, gratiam tuam in beati Laurenti martyris celebritate multiplicem; ut de tanti agone certaminis discat populus christianus et firma solidari patientia, et pia exultare uictoria [Ver 743]

Pro beati Laurenti martyris passione ueneranda hostias tibi, domine, suppliciter immolamus eius oratione placituras, pro cuius meritis offeruntur [Ver 744]

Uere dignum: et tuam magnificentiam propensius exorare, qui nobis hunc diem sancti Laurenti martyrio tribuisti uenerandum: quem ita omni genere pietatis inbueras, ut idem tibi ara adque sacrificium, idem sacerdos esset et templum [Ver 745]

Satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris. Eius,quaesumus, semper interuentione nos refoue, cuius sollemnia celebramus [Ver 746]

Omnipotens sempiterne deus, aeclesiae tuae uotis propitiatus aspira; ut beati Laurenti martyris meritis adiubetur, cuius passione laetatur [Ver 747]

III. ITEM ALIA

Magnificasti, domine, sanctos tuos suscepta passione pro Christo. Presta, quaesumus, ut etiam nos suppliciter celebrata purificet [Ver 748]

Uere dignum: quoniam tu es omnium sanctorum insuperabilis fortitudo, qui inter mundanae conuersationis aduersa praecipua nos beatorum martyrum glorificatione solaris, et ad sublimia exempla patientiae triumpho nos sancti Laurenti, quem hodie celebramus, accendis [Ver 749]

Repleti, domine, donis tuis in tuorum festiuitate sanctorum, presta, ut haec sancta mysteria, quae celebramus uotis, experiamur auxiliis [Ver 750]

  1. ITEM ALIA

Suscipe, quaesumus, domine, munera pro sanctorum tuorum commemoratione exultanter oblata; et quod illos fecit passione gloriosos, nos deuotione reddat innocuos [Ver 751]

Uere dignum: quoniam tuis donis adque muneribus beati Laurenti martyris passionem hodierna sollemnitate ueneramur, qui pro confessione Iesu Christi filii tui diuersa supplicia spiritu feruente suscipiens, subiectos ignes et crudeli ingenio persequentum mutata tormenta inmutabili uirtute superauit, ac fluentibus membris solida parte uictor mente permansit [Ver 752]

Excita, domine, in aeclesia tua spiritum, cui sanctus Laurentius leuita seruiuit; ut eodem nos replente studeamus amare quod amauit, et opere exercere quod docuit [Ver 753]

  1. ITEM ALIA

Accepta tibi sit, domine, nostrae seruitutis oblatio, et salutaris nobis beati Laurenti praecibus, pro cuius commemoratione defertur, existat [Ver 754]

Uere dignum: quo pietatis officio pro sollemnitate sancti Laurenti martyris sacrificium tibi laudis offerimus: quia tua factum est operante uirtute, ut nullis calumniis impiorum, nulla seuitia persequentum, nulla dirarum atrocitate poenarum uir tuo ignitus spiritu uinceretur [Ver 755]

  1. ITEM ALIA

Oblata tibi, domine, munera populi tui pro tuorum honore sanctorum suscipe propitius, quaesumus, et eorum nobis intercessione sanctifica [Ver 756]

Uere dignum: beati Laurenti annua uota repetentes. Qui dispensator egregius et usque ad sanguinem nominis tui confessor eximius, simul in alendis pauperibus aeclesiasticae pietatis et testificationis filii tui domini nostri praebuit martyr beatus exemplum [Ver 757]

VII. ITEM ALIA

Adesto, domine, supplicationibus nostris, et intercessione sancti Laurenti martyris tui perpetuam nobis misericordiam benignus inpende [Ver 758]

Accipe, quaesumus, domine, munera dignanter oblata; et beati Laurenti suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium prouenire concede [Ver 759]

Uere dignum: et pro honore beati Laurenti martyris tui hostias tibi laudis offerimus [Ver 760]

Repleti gustu gratiae tuae et caelestis mensae dulcedine uegetati gratias tibi referimus [Ver 761]

Annue, quaesumus, domine, praecibus familiae tuae; et quod nostris actibus non meremur, sanctorum tuorum nobis concede suffragiis [Ver 762]

VIII. ITEM ALIA

Cum sanctorum tuorum, domine, supplicationibus imploramus, ut sacris muneribus offerendis gratam tibi nostri ministerii facias seruitutem [Ver 763]

Uere dignum: quidquid enim sanctorum tuorum meritis adhibemus, ad tuam laudem recurrit et gloriam, qui in eorum semper es uirtute mirabilis [Ver 764]

Sancti Laurenti nos, domine, praecatio iusta tueatur; et quod nostra conscientia non praesumit, eius nobis qui tibi placuit oratione donetur [Ver 765]

  1. ITEM ALIA

Supplices te rogamus, deus, ut interuentu beati Laurenti martyris et tua in nobis dona multiplices, et tempora nostra disponas [Ver 766]

Debitum nostrae reddimus seruitutis suppliciter exorantes, ut suffragiis eius in nobis tua munera tuearis, pro cuius honoranda confessione hostiam tibi laudis offerimus [Ver 767]

Uere dignum: de tua misericordia postulantes, ut quorum ad honorem nominis tui merita celebramus, pia quoque opera nitamur imitari [Ver 768]

Tuere nos, domine, praecibus sancti Laurenti martyris tui; ut gratia tua semper mereamur augeri, qui talium praesidiis confidimus patronorum [Ver 769]

  1. ITEM ALIA

Laeta nos, domine, quaesumus, sancti Laurenti martyris tui festiuitas semper excipiat; quae et iucunditatem nobis suae glorificationis infundat, et tibi nos reddat acceptos [Ver 770]

Perfice nobis, domine, fructum gratulationis hodiernae; ut praecibus beati Laurenti martyris tui, eius natalicia uotiua praecurrens perfectis gaudiis expleatur oblatio [Ver 771]

Uere dignum: tuam misericordiam depraecantes, ut mentibus nostris beati Laurenti martyris tui tribuas iugiter suauitatem, qua et nos amemus eius meritum passionis, et indulgentiam nobis semper fidelis ille patronus optineat [Ver 772]

Gratias tibi, domine, quoniam sanctum Laurentium martyrem tuum te inspirante diligimus; ut eius natalicia praeeuntes, piis semper intercessionibus foueamur et meritis [Ver 773]

  1. ITEM ALIA

Auge, quaesumus, domine, fidem populi tui de sancti Laurenti martyris festiuitate conceptam; ut ad confessionem tui nominis nullis properare terreamur aduersis, sed tantae uirtutis intuitu potius incitemur [Ver 774]

Adsint nobis, domine, patrocinia tibi grata sanctorum, ut quae pro illorum sollemnitate deferimus, eorum commendet oratio [Ver 775]

Uere dignum: in die sollemnitatis hodiernae, qua beati Laurenti hostiam tibi placitam casti corporis glorioso certamine suscepisti. Prunis namque superposita stridebant membra uiuentia, nec tamen erat poena patientis, sed piae confessionis incensum. Neque terreno liberari cruciatu martyr optabat, sed coronari depraecabatur in caelis [Ver 776]

XII. ITEM ALIA

Annue, quaesumus, domine, praecibus nostris, ut sancti Laurenti martyris tui sollemnia, quae cultu tibi debito praeuenimus, prospero suscipiamus effectu [Ver 777]

Muneribus nostris, domine, sancti Laurenti martyris tui festa praecedimus, ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis, illius meritis grata reddantur [Ver 778]

Uere dignum: quamuis enim sanctorum tuorum propagante te, domine, toto orbe clara sit gloria, de beati tamen sollemnitate Laurenti peculiarius prae ceteris Roma laetatur; cuius nascendo ciuis, sacer minister, et dicatum nomini tuo munus est proprium. Qui per tuam gratiam commissae sibi dispensationis exsecutor egregius, ut ad martyrium perueniret, emeruit; et pro praemio, quo caelestis exsisteret, consecutus est passionem [Ver 779]

Intercessio beati Laurenti martyris tui, domine, de sua nobis confessione nascentium mereatur plenitudinem gaudiorum [Ver 780]

Exultet populus tuus, domine, quaesumus, in sancti commemoratione Laurenti; et cuius de uotiuo laetatur officio, suffragio releuetur optato [Ver 781]

XIII. ITEM ALIA

Adsit, nobis, domine, sancti Laurenti martyris in tua glorificatione benedictio, cuius nobis est hodie facta suffragium in tua uirtute confessio [Ver 782]

Offerimus hostias, domine, in sancti Laurenti martyris tui hodierna festiuitate „confessione” gaudentes, quae nobis operante te, domine, et auxilium contulit et profectum [Ver 783]

Uere dignum: praetiosam mortem sancti Laurenti martyris tui exultantibus animis celebrantes, quam te uincente diaboli cernimus esse uictricem [Ver 784]

Da nobis, omnipotens deus, ut beati Laurenti martyris tui ueneranda sollemnitas et deuotionem nobis augeat et salutem [Ver 785]

XIV. ITEM ALIA

Sanctorum tuorum nos, domine, continua sollemnitate comitare; ut qui nostris meritis inpedimur, eorum qui tibi placuerunt praecibus adiuuemur [Ver 786]

Ut sacrificia nostra, domine, propitiatus intendas, sancti Laurenti nos martyris tui commendet oratio [Ver 787]

Uere dignum: quia in sanctorum tuorum semper es uirtute gloriosus, et quotiens illorum festa recolimus, te mirabilem confitemur [Ver 788]

Sancti Laurenti nos, domine, sollemnitas repetita tueatur, et misericordiae tuae intercessio beata conciliet [Ver 789]