Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4900966

Odwiedza nas 33 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE AUGUSTO. XVIIII. IIII NONAS AUGUSTAS. NATALE SANCTI STEFANI IN CYMETERIO CALLISTI VIA APPIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE AUGUSTO. XVIIII. IIII NONAS AUGUSTAS.
NATALE SANCTI STEFANI IN CYMETERIO CALLISTI VIA APPIA

Omnipotens sempiterne deus, qui primitias martyrum in sancti leuitae Stefani sanguine dedicasti: tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor exsistat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicauit [Ver 671]

Offerimus hostias nomini tuo, domine, quantum de nostro merito trepidi, tantum de sanctorum suffragiis confidentes. Presta, quaesumus, ut nobis et ueniam conferant et salutem [Ver 672]

Uere dignum: tuae etenim, domine, uictoriae celebrantur tuorum praedicatur potentia triumphorum, quotiens sanctorum martyrum sollemnia recoluntur; quia tu in eis et fortitudinem dimicandi, et palmam fecisti florere iustitiae. Inter quos beatus leuita Stefanus gloriosus effulsit. Quem sancto spiritu redundante non solum operum qualitas indicabat, sed tantum etiam caelestis magnificabat gloriae claritudo, ut eam persequentium cernere non possit intuitus. Qui sic in ministrando strenuus et fidelis apparuit, ut eidem apostolicarum committeretur praerogatio sancta mensarum. Ita castitate pariter et largitate praecipuus, ut uiduarum curam misericors et pudicus expleret. Eatenus diuinis instructus eloquiis, ut palam concilia uinceret Iudaeorum. In tantum filii tui confessione flammatus, ut post eius crucem primus susciperet passionem. Ita regna caelestia mente iam penetrans, ut adhuc constitutus in terris, stantem a dextris uirtutis tuae ipsum, pro quo lapidabatur, intenderet; et caelo uim facens, quam nomine praeferebat meritis praeriperet iam coronam [Ver 673]

Laetamur, domine, tuorum celebritate sanctorum. Presta, quaesumus, ut quos ueneramur obsequio, adesse nobis sentiamus auxilio [Ver 674]

Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis hunc caritatis affectum, ut sanctorum tuorum celebritate feruentes, nullis inplicentur erroribus, nullis aduersitatibus adfligantur; salutaribus proficiant institutis, qui talibus praesidiis adiuuantur [Ver 675]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui sanctorum uirtute multiplici aeclesiae tuae sacrum corpus exornans, primitias martyrum gloriosi leuitae / Stefani sanguine dedicasti: da nobis diem natalis eius honore praecipuo celebrare: quia non diffidimus eum fidelibus tuis specialiter suffragari, qui dominicae caritatis 9 imitator etiam pro persecutoribus supplicauit [Ver 676]

Presta nobis, quaesumus, domine deus noster, ut sicut in tuo conspectu mors est praetiosa sanctorum, ita eius merita uenerantium accepta tibi reddatur oblatio: [Ver 677]

Uere dignum: quoniam non solum nobis tu per Iesum Christum dominum adoptionis tuae filiis contulisti, ut ille tristis aculeus saeuientis inferni, et qui eius acceperat potestatem diabolus calcaretur; morsque poenaliter contracta peccato, dum pro iustitia toleratur, transiret ad praemium; tantumque superabundantis gratiae tuae largitas emineret, ut non solum hoc in ipso nostrae redemptionis auctore, sed etiam in eum credentium confessione perciperet humana substantia, huiusque muneris uictoriaeque principium sanctus Stefanus noui testamenti leuita primus et martyr initiaret post domini passionem [Ver 678]

III. ITEM ALIA

Propitius tribue, domine, ut hac oblatione mundemur, pro qua sancti tui inter supplicia dimicando „confitendo” sempiternam gloriam sunt adepti [Ver 679]

Uere dignum: tu enim nobis hanc festiuitatem beati sancti Stefani passione uenerabilem consecrasti; cui tantum gratia spiritus sanctus infundit, ut leuitici primus officii, pietatis operarius dispensatione mensarum, uiduarum gubernaculo castitatis exemplum, clarus uirtute signorum, uerbi tui potentia perfidiam destruens Iudaeorum, lapidantibus ueniam feruore caritatis inplorans, caelorum sibi patente secreto, a dextris uirtutis inmensae filium hominis cerneret constitutum, regnumque domini saluatoris nondum consummato certamine palam solus aspiceret, quod sanctis omnibus ostensum est post agonem [Ver 680]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui primitias martyrum gloriosi leuitae Stefani sanguine dedicasti: da nobis diem natalis eius honore praecipuo celebrare: quia non diffidimus eum fidelibus tuis specialiter suffragari, qui dominicae caritatis imitator etiam pro persecutoribus supplicauit [Ver 681]

Donorum omnium, deus, auctor adque largitor, qui sanctorum uirtute multiplici aeclesiae tuae sacrum corpus exornas: da eum in ipsorum defendi praece membrorum, de quorum excellentia gloriatur [Ver 682]

Presta nobis, quaesumus, domine deus noster, ut sicut in conspectu tuo mors est praetiosa sanctorum, ita eius merita uenerantium accepta tibi reddatur oblatio [Ver 683]

Uere dignum: quoniam tu nobis non solum per Iesum Christum dominum contulisti, ut ille tristis aculeus euidentis inferni, et qui eius acceperat potestatem diabolus calcaretur; sed ut hoc etiam in eundem filium tuum credentium confessione perciperet humana substantia; huiusque muneris uictoriaeque principium sanctus Stefanus nobi testamenti leuita primus et martyr initiaret post domini passionem [Ver 684]

  1. ITEM ALIA

Propitius tribue, domine, quaesumus, ut hac oblatione mundemur, pro qua sancti tui inter supplicia demicantes sempiternam gloriam sunt adepti [Ver 685]

Uere dignum: tu enim nobis hanc festiuitatem beati Stefani passione sacrasti; cui tantam gratiam spiritus sanctus infudit, ut leuitici primus officii, pietatis operarius despensatione mensarum, uiduarum gubernaculo castitatis exemplum, clarus uirtute signorum, uerbi tui potentia Iudaicam destruens constanti uoce regnum perfidiam, lapidantibus ueniam Christi uerus sectator inplorans, caelorum sibi patente secreto, a dextris uirtutis inmensae filium cerneret hominis constitutum, praemiumque suum nondum consummato certamine palam solus aspiceret, quod sanctis omnibus ostenditur post agonem [Ver 686]

  1. ITEM ALIA

Offerendorum tibi munerum, deus, auctor et dator, presta, ut quod sanctis martyribus in persecutione contulisti claritatem, nobis fiat in deuotione praesidium [Ver 687]

Uere dignum: in die sollemnitatis hodiernae, qua sanctus Stefanus primitibus tuae fidei candidatus, ob hoc infidelium persecutione lapidatus est, ut confessionis sacrae lapis uiuus exsisteret; et quod insigni decoratis uocabulo praeferebat, inplerert corona martyrii [Ver 688]

Omnipotens sempiterne deus, qui in terrena substantia constitutos diuina tractare concedis: presta depraecantibus sanctis tuis, ut eadem consequamur conuersatione caelesti [Ver 689]

Conserua, quaesumus, domine, filiorum tuorum tibi subditam seruitutem; ut interuenientibus sanctis tua redemptione sint digni, tua semper gratia sint repleti [Ver 690]

VII. ITEM ALIA

Deus, qui nos unigeniti tui clementer incarnatione redimisti, da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum, quibus capere ualeamus salutaris mysterii portionem [Ver 691]

Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatus Stefanus leuita magnifica, sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitatis nostrae promptus adiutor [Ver 692]

Inter nostrae redemptionis miranda beneficia et sanctorum martyrum gloriosa sollemnia cum muneribus, domine, tuae laudis occurrimus, agentes gratias et de remedii largitate et de prouisione suffragii [Ver 693]

Uere dignum: beati Stefani leuitae simul et martyris natalicia recolentes; qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis et castitatis aegregiae, qui praedicationis mirabilisque constantiae, qui confessionis ac patientiae nobis exempla ueneranda proposuit; et ideo natituitatem filii tui merito prae ceteris passionis suae festiuitate subsequitur, cuius gloriae sempiternae primus martyr occurrit [Ver 694]

VIII. ITEM ALIA

Hostias, domine, suppliciter immolamus, in sanctis nobis collata martyribus salutaris tui subsidia praedicantes [Ver 695]

Uere dignum: tu es quippe mirabilis in sanctis tuis; et ideo licet in singulis, quae ad cultum diuinitatis aspiciunt, conpetens debeamus officium, in cunctis tamen te sine dubio praedicamus, quem in beatorum triumphis martyrum mirabilia cuncta pronuntiant [Ver 696]

Gratias agimus, domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et filii tui natiuitate nos saluas, et martyrum beatorum de praecatione sustentas [Ver 697]

Deus, generis institutor et reparator humani, presta, quaesumus, ut [et] plebs tua et sacramentis instructa salutaribus et fulta praesidiis, sic praesentia dona percipiat, ut capere mereatur aeterna [Ver 698]

  1. ITEM ALIA

Da, quaesumus, omnipotens deus, ut sicut per cuncta mundi spatia martyrum tuorum facis uictorias propagari, sic te auxiliante nobis eorum sentiamus ubique praesentiam [Ver 699]

Grata tibi sint, domine, munera, quaesumus, deuotionis hodiernae, quam beati Stefani martyris tui commemoratio gloriosa depromit [Ver 700]

Uere dignum: hac festiuitate laetantes, quo dicata nomini tuo basilica beatus Stefanus martyr suo honore signauit, leuita uenerandus, castitatis exemplum, fidelis apostolicae dispensator alimoniae, noui testamenti inter contradicentes promptus adsertor, primus caelestis martyrii dedicator [Ver 701]

Et sacramentis tuis, domine, et gaudiis optatae celebritatis expleti quaesumus, eorum nobis praecibus dent medellam quorum recordationibus exhibentur [Ver 702]

Protegat, domine, quaesumus, populum tuum et participatio caelestis indulta conuiuii, et depraecatio collata iustorum [Ver 703]