Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4770663

Odwiedza nas 40 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE IULIO. XVII. VI IDUUM IULIARUM. NATALE SANCTORUM MARTYRUM FELICIS FILIPPI IN CYMETERIO PRISCILLAE. UITALIS ET MARTIALIS ET ALEXANDRI IN CYMETERIO IORNARUM. ET SILANI IN CYMETERIO MAXIMI UIA SALARIA. ET IANUARI IN CYMETERIO PRETEXTATE UIA APPIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 MENSE IULIO. XVII. VI IDUUM IULIARUM.
NATALE SANCTORUM MARTYRUM FELICIS FILIPPI IN CYMETERIO PRISCILLAE. UITALIS ET MARTIALIS ET ALEXANDRI IN CYMETERIO IORNARUM. ET SILANI IN CYMETERIO MAXIMI UIA SALARIA.
ET IANUARI IN CYMETERIO PRETEXTATE UIA APPIA

Exaudi, domine, praeces nostras, et interuenientibus sanctis tuis praeces nostras placatus admitte [Ver 380]

Suscipe, domine, propitius oblationes nostras, et tuorum depraecatione sanctorum pietati tuae perfice benignus acceptas [Ver 381]

  1. ITEM ALIA

Beatorum martyrum tuorum nos, domine, praecibus et intercessione defende; ut qui nostrae conscientiae fiduciam non habemus, placentium tibi meritis protegamur: per [Ver 382]

Suscipe, quaesumus, domine, tuorum munera famulorum, quae intercedentibus sanctis tuis prosint nobis et ad piae deuotionis officium, et ad tuae sanctificationis effectum [Ver 383]

Repleti, domine, benedictione caelesti, sanctorum tuorum concede suffragiis, ut quae humiliter gerimus, salubriter sentiamus [Ver 384]

IN IEIUNIO

Deus, qui nos sanctorum tuorum et sollemnitate laetificas et imitatione suscitas ad profectum: presta, ut quos ueneramur officio, etiam piae conuersationis sequamur exemplo [Ver 385]

Sint tibi, quaesumus, domine, nostri munera grata ieiunii, quia tunc eadem in sanctorum tuorum digna commemoratione deferimus, si et actus illorum pariter subsequamur [Ver 386]

Uere dignum: quia tu es mirabilis in omnibus sanctis tuis, quos et nominis tui confessione praeclaros, et suscepta pro te fecisti passione gloriosos. Unde sicut illi ieiunando orandoque certarunt, ut hanc possent obtinere uictoriam, ita nos potius quae exercuere sectantes, conuenientius eorum natalicia celebramus [Ver 387]

Repleti, domine, munificentiae gratiae tuae benedictione copiosa, et pro nostrae seruitutis obsequiis, et pro celebritate sanctorum caelestia dona sumentes gratias tibi referimus [Ver 388]

Familiam tuam, domine, supplicantem oculis tuae miserationis intende, ut quae te inspirante deposcit, sanctorum martyrum patrocinio consequatur [Ver 389]

  1. ITEM ALIA

Protector noster aspice, deus, et misericordiam tuam humiliter inplorantes clementer exaudi [Ver 390]

Ad humilitatis nostrae praeces, domine, placatus / intende; nec nos foueas et diaboli laqueos patiaris incidere, quostantis sanctorum martyrum praesidiis munire dignaris [Ver 391]

Omnipotens et misericors deus, qui nos sacramentorum tuorum et participes effices et ministros: presta, quaesumus, ut in hisdem proficiamus et fideli consortio, et digno seruitio [Ver 392]

Uere dignum: qui nos ideo frequentibus sanctorum martyrum festiuitatibus benignus exerces, ut ad constantiam fidei et ad perseuerantiam pietatis beata commemoratione perducas: pariter nobis in eorum contemplatione constituens et salutiferae confessionis exemplum, et copiosae protectionis auxilium: adque ad spem nostrae per eos promissionis inuitans, quorum adhuc latentem gloriam iam tamen etiam in huius uitae regione manifestas [Ver 393]

Domine deus noster, multiplica super nos gratiam tuam; et quorum celebramus gloriosa certamina, tribue subsequi in sancta professione uictoriam [Ver 394]

Erudi, domine, quaesumus, populum tuum spiritalibus instrumentis; et quorum prestas sollemnia uenerari, fac eorum et consideratione / deuotum et defensione securum [Ver 395 ]

III. ITEM ALIA

Presta nobis, omnipotens et misericors deus, ut sanctorum martyrum tuorum copiosa uictoria, sicut eis perpetuum dat triumphum, ita nobis continuum prestet auxilium [Ver 396]

Accipe, quaesumus, domine, munera populi tui pro martyrum festiuitate sanctorum; et sincero nos corde fac eorum nataliciis interesse [Ver 397]

Uere dignum: quia licet in omnium sanctorum tuorum tu sis, domine, prouectione mirabilis, in his tamen speciale tuum munus agnoscimus, quos et fratres sorte nascendi, et magnifica prestitisti passione germanos: ut simul esset et uenerandae gloria genetricis et florentissima proles aeclesiae [Ver 398]

Caelesti munere satiati quaesumus, domine deus noster, ut haec nos dona martyrum tuorum depraecatione sanctificent [Ver 399]

  1. ITEM ALIA

Da nobis, quaesumus, domine, sanctorum martyrum passionibus gloriari; ut eorum semper et patrociniis confidamus, et fidem congrua deuotione sectemur [Ver 400]

Offerimus, domine, munera tuorum tibi sollemnitatibus grata sanctorum, suppliciter exorantes, ut quod ad illorum pertinet gloriam, nobis prosit ad ueniam [Ver 401]

Uere dignum: qui sic tribues aeclesiam tuam sanctorum martyrum commemoratione proficere, ut eam semper illorum et festiuitate laetificis, et exemplo piae confessionis exerceas, et grata tibi supplicatione tuearis [Ver 402]

Et sanctorum tuorum exultatione gaudentes et sacramenti tui perceptione satiati gratias tibi referimus, domine, sancte pater, omnipotens aeternae deus [Ver 403]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui in sanctis tuis semper es ubique mirabilis: quaesumus clementiam tuam, ut sicut illis eminentem gloriam contulisti, sic ad consequendas misericordias tuas eorum nos facias praecibus adiuuari [Ver 404]

Plebis tuae munera, quaesumus, domine, propitiatus intende; et quae sacris mysteriis exsequendis temporaliter nos offerre docuisti, ad aeternam nobis proficere fac salutem [Ver 405]

Uere dignum: qui non solum pro salutem mundi persecutionem sustinuit impiorum, sed fidelibus suis etiam haec dona concessit, ut eius fierent aut passione aut confessione consorte [Ver 406]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui inter innumera beneficia sanctorum tuorum nos sollemnitatibus praecipuae consolaris: presta, quaesumus, ut ad caelestis operis instituta et recordatio beata nos incitet, et oratio iustorum digna perducat [Ver 407]

Concede, quaesumus, domine deus noster, ut inter aduersa, quae peccatorum debitis sustinemus, quod fiducia nostra non obtinet, martyrum tuorum nobis intercessio consequatur [Ver 408]

Sanctis interuenientibus, domine, tibi seruitus nostra conplaceat, et obsequia munerum fiant praesidia deuotorum [Ver 409]

Uere dignum: quoniam martyrum beatorum pro confessione nominis tui uenerabilis sanguis effusus simul et tua mirabilia manifestat, quo perficis in infirmitate uirtutem, et nostris studiis dat profectum, et infirmis aput te prestat auxilium [Ver 410]

VII. ITEM ALIA

Aspice, quaesumus, domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, ut tuorum depraecatione sanctorum et tuitionem nobis praebeant et medillam [Ver 411]

Uere dignum: congaudet namque totum corpus aeclesiae de sublimium glorificatione membrorum; et quaelibet eius infirmae portiones ad suam quoque pertinere non ambigunt dignitatem, quidquid excellit partium in eadem conpagem magnarum: quia sicut superioribus ima conexa sunt, ita summa debent humilibus unitatis affectum [Ver 412]