Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4900970

Odwiedza nas 38 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE IUNIO. XV.IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE IUNIO. XV.IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti: da aeclesiae toto terrarum orbe diffusae eorum semper magisterio gubernari, per quos sumpsit religionis exordium [Ver 280]

Munera plebis tuae, domine, quaesumus, beatorum apostolorum fiant grata suffragiis; ut pro quorum triumphis tuo nomini deferuntur, ipsorum digna perficiantur et meritis [Ver 281]

Uere dignum: qui secundum promissionis tuae ineffabile constitutum apostolicae confessionis superna dispensatione largiris, ut in ueritatis tuae fundamine solidatae nulla mortiferae falsitatis iura praeualeant; et quantalibet exsistat errantium multitudo, illi sint redemptionis tuae filii et illis aeclesia tota numeretur, qui ab electorum tuorum principali traditione non dissonant [Ver 282]

Hanc etiam oblationem, domine, tibi uirginum sacratarum, quarum ante sanctum altarem tuum oblata nomina recitantur, quaesumus, placatus accipias. Pro quibus maiestatem tuam supplices depraecamur, ut propositum castitatis, quod te auctore professae sunt, te protectore custodiant [Ver 283]


MENSE IUNIO. XVI CONIUNCTIO OBLATIONIS VIRGINUM SACRATARUM.

  1. ITEM ALIA

Apostolorum tuorum praecibus, domine, quaesumus, plebis tuae dona sanctifica, ut quae tibi grata sunt instituto, fiant gratiora patrocinio supplicantum [Ver 284]

Uere dignum: teque laudare mirabilem deum in sanctis tuis, in quibus magnificatus es uehementer, per ipsos unigeniti tui sacrum corpus exornans, et in ipsis aeclesiae tuae fundamenta constituens. Quorum beatissimum Petrum, gratiae tuae electionisque primitias, in apostolicae dignitatis culmen ascitum, ita ad confitendum te deum uiuum et dominum nostrum Iesum Christum secreta tui reuelatione docuisti, ut in cognoscenda unigeniti tui gloria nullis carnis et sanguis inpediretur obstaculis. Pro qua magistra omnium credentium fide confessorem tuum caelorum clauibus praefecisti, ut cui ad te per te fuerat accessus, per ipsum ceteris ad regnum tuum pateret introitus. Huic quoque beatum apostolum Paulum ad salutem gentium non inpari uocatione consocias; quem magnis laboribus praeparatum gratia tua et mentem mutauit et nomen. Huius igitur triumphi diem hodierna deuotione celebrantes hostias tibi, domine, laudis offerimus. [Ver 285]

III. ITEM ALIA

Oblationes populi tui, domine, quesumus, apostolorum tuorum passio beata conciliet; et quae nostris minus “non” aptae sunt meritis, fiant tibi placitae tuorum depraecatione iustorum [Ver 286]

Uere dignum: qui aeclesiam tuam in tuis fidelibus ubique pollentem apostolicis facis constare doctrinis, ut per quos initium diuinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat regni caelestis aumentum [Ver 287]

  1. ITEM ALIA

Munus hoc, domine, quaesumus, apostolica pro nobis interuentio prosequatur, ut quod tremente seruitio nos uouemus oblatum, eorum nobis praecibus efficias sacramentum [Ver 288]

Uere dignum: tu etenim tribues, domine, ut praedicationis apostolicae claritatem nulla iuris inferni subdola doctrina subuertat, nulla praeuaricatio ueritatis offuscet [Ver 289]

Perceptis, domine, sacramentis subdito corde rogamus et petimus, ut interuenientibus beatis apostolis, quae pro eorum celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medellam [Ver 290]

Gregem tuum, pastor bone, placatus intende et per apostolos tuos peruigili protectione custodi, ut hisdem rectoribus gubernetur, quos eidem contulisti “praeficisti” operis tui uicarios esse pastores [Ver 291]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui ineffabili sacramento ius apostolici principatus in Romani nominis arche posuisti, unde se euangelica ueritas per tota mundi regna diffunderet: presta, ut quod in orbem terrarum eorum praedicatione manauit, christianae deuotionis sequatur uniuersitas [Ver 292]

Presta, quaesumus, aeclesiae tuae, domine, de tantis dignae gaudere principibus, et illam sequi pia deuotione doctrinam, qua dilectos tibi greges sacris mysteriis inbuerunt [Ver 293]

Uere dignum: quia non mundi reges et proceres, non facundos aut diuites, sed abiectos et pauperes, ineruditos adque ignobiles elegisti, quibus maiestatis tuae potentiam et coaeterni tibi filii reuelaris arcanum; ut non possibiliatis humanae, sed doni probaretur esse diuini, quamque uniuersa praecipua uidentur in saeculo, absque te deo monstrarentur inania; et quaelibet infirma per te docerentur esse sublimia: cum tua dispensante uirtute non de gloriosis humilia, sed de humilibus gloriosa penderent; et ille quondam Petrus piscator exiguus, repente factus apostolus, non potentibus subiaceret, sed eos potius salubri rete concluderet; nec cuiquam esset ambiguum, in secreta beatitudine collocatum ius habere demittendi delicta mortalium, cuius meritum cerneret toto orbe uenerandum regnare post mortem. Beatum quoque apostolum Paulum, domine, simili dignatione glorificas; qui deiectus in terris, leuatur in caelum; captus oculis corporalibus lucem uidit aeternam; adque uno eodemque modo contumax tuus et uindicatam sensit et gratiam; tantaque felicior ultione participes diuinorum meruit esse post poenam [Ver 294]

  1. ITEM ALIA

Offerimus tibi , domine, [quaesumus], praeces et munera: quae, ut tuo sint digna conspectui, beatorum apostolorum tuorum praecibus adiuuemur [Ver 295]

Uere dignum: qui aeclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernarum erues terrore portarum, ut in tua ueritate consistens nulla recipiat consortia perfidorum [Ver 296]

VII. ITEM ALIA

Quae, tuo nomini, domine, sunt dicata, quaesumus, aeclesiae tuae principum commendet oratio [Ver 297]

Uere dignum: qui aeclesiam tuam sempiterna pietate non deserens, per apostolos tuos iugiter eam et erudis et protegis [Ver 298]

VIII. ITEM ALIA

Apostolica pro nobis interuentio, quaesumus, domine, prosequatur munus oblatum, ut quod tremente seruitio nos uouemus, eius praecibus efficiatur acceptum [Ver 299]

Uere dignum: tu enim tribues, domine, ut praedicationis apostolicae claritatem nulla iuris inferni subdola doctrina commaculet, nulla praeuaricatio ueritatis offuscet [Ver 300]

Celebratis, domine, quae pro apostolorum tuorum beata passione peregimus, ipsorum, quaesumus, nobis fiant intercessione salutaria, in quorum nataliciis sunt exultanter inpleta [Ver 301]

Audi, domine, populum tuum toto tibi corde subiectum, et tuitionem mentis et corporis eisdem rogantibus sanctis apostolis tuis presta continumm [Ver 302]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti: da aeclesiae tuae toto terrarum orbe diffusae eorum semper moderamine gubernari, per quos sumpsit religionis exordium [Ver 303]

Suscipe, domine, munera plebis tuae pro beatorum apostolorum triumphis oblata; et quia non est digna fiducia, placentium tibi praecibus fiat grata deuotio [Ver 304]

Uere dignum: quia tui est operis tuaeque uirtutis, ut beatorum apostolorum Petri et Pauli gloriosa confessio nec capiatur umquam falsis nec perturbetur aduersis; sed caelestis eruditio, sicut per eos ab ipsa ueritate suscepta posterisque mandata est, ita hisdem suffragantibus intemerata perduret [Ver 305]

  1. ITEM ALIA

Offerimus tibi, domine, praeces et munera, quae, ut tuo sint digna conspectu, beatorum apostolorum tuorum, quaesumus, praecibus expientur [Ver 306]

Uere dignum: qui ineffabili sacramento ius apostolici principatus in Romani nominis arce posuisti, unde se euangelica ueritas per tota mundi regna diffunderet, et quod in orbem terrarum eorum praedicatione manasset, christianae deuotionis sequeretur uniuersitas; salubrique conpendio et hi, qui ab illorum tramite deuiassent, haberentur externi, et tantummodo filii ueritatis exsisterent, qui a principali nullatenus traditione discederent [Ver 307]

  1. ITEM ALIA. POST INFIRMITATE

Uere dignum: qui nos ideo temporalibus salubriter flagellas incommodis, quia aeternarum rerum non uis subire dispendium: et quoniam facilis est in securitate prolabsus, malis potius praesentibus castigatos ad diuina proficere, quam mundana prosperitate permittis a sempiternae beatitudinis itinere deuiare. Per quae prouidentiae tuae beneficia cognoscentes apostolicis nos institutionibus erudiri, diem gloriosae passionis eorum subdito corde ueneramur [Ver 308]

XII. ITEM ALIA

Quaesumus, domine deus noster, quae in hoc altari proposita oculis tuae maiestatis offerimus, beatorum apostolorum tuorum supplicationibus propitiatus adsume [Ver 309]

Uere dignum: qui aeclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernarum erues terrore portarum, et in tua ueritate persistens nulla recipiat consortia perfidorum [Ver 310]

Peractis sollemniter, domine, quae pro apostolorum tuorum beata celebrauimus passione, ipsorum, quaesumus, nobis fiant intercessione salutaria, in quorum nataliciis sunt exultanter inpensa [Ver 311]

Audi, domine, populum tuum tota tibi mente subiectum, et apostolicam tuitionem supplici decerne propitiatus: ut corpore et corde protectus, quod pie credit appetat, quod iuste sperat optineat [Ver 312]

XIII. ITEM ALIA

Munera, quae deferimus, domine, benignus adsume; quia nostris inpediuntur offensis, apostolorum tuorum praecibus adiubentur [Ver 313]

Uere dignum: nos enim temporalibus flagellas incommodis, quia aeternarum rerum non uis subire dispendium, meliusque est malis praesentibus castigatos ad diuina proficere, quam prosperitate mundana a beatitudinis sempiternae tramite deuiare. Inter quae praeceptis nos apostolicis pariterque cognoscimus praesidiis erudiri. Et idcirco horum sollemnia celebrantes hostias tibi laudis offerimus [Ver 314]

Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices, domine, te rogamus, ut quorum gloriamur triumphis, protegamur auxiliis [Ver 315]

Gregem tuum, pater bone, placatus intende et per beatos apostolos perpetua protectione custodi, quos totius aeclesiae prestitisti filii tui uicarios esse pastores [Ver 316]

XIV. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, da populis tuis praecipuorum apostolorum natalem diem plena deuotione uenerari; ut quorum doctrinis ad confessionem deitatis unius institutus est mundus, eorum suffragantibus meritis diuinae seruiat unitati [Ver 317]

Aeclesiae tuae, quaesumus, domine, praeces et hostias apostolica commendet oratio, ut quod pro illorum gloria celebramus, nobis prosit ad ueniam [Ver 318]

Uere dignum: qui secundum promissionis tuae inuiolabile constitutum apostolicae confessioni superna dignatione largiaris, ut in ueritatis tuae fundamine solidatae nulla mortifere falsitatis iura praeualeant; et quantalibet exsistat errantium multitudo, illi tamen redemptionis tuae sint filii et illis aeclesia cuncta numeretur, qui ab electorum tuorum traditione non dissonant: ipsaque sit sacri corporis ubique uera conpago, quae et dispensante deuota subsequitur, quidquid sedis illa censuerit, quam tenere uoluisti totius aeclesiae principatum [Ver 319]

Perceptis, domine, sacramentis supplices te rogamus, ut intercedentibus beatis apostolis, quae pro illorum ueneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medellam [Ver 320]

Familiam tuam, domine, propitius intuere et apostolicis defende praesidiis; ut eorum praecibus gubernetur, quibus nititur te constituente principibus [Ver 321]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui fragilitati nostrae consulens adsidua nos sanctorum celebritate solaris: da nobis sub patronis talibus constitutis et continua securitate muniri, et salutari gaudere profectu [Ver 322]

Grata tibi munera nostra sint, domine, quae et tuis sunt instituta praeceptis, et sanctorum festiuitas gloriosa commendat [Ver 323]

Uere dignum: qui inter errorum caligines mundanorum luminaria multiplices beatique martyrii coruscare tribuisti, ut in conspectu generis humani mirabilis appareret in eorum agone mutatio, qui praeualendo deficiunt persequentes, et deficiendo praeualent interempti; quo illorum seuientium memoria ac potestas euanuit, horum obeuntium mors ubique praetiosa fulget et nomen; illorum nulla supersunt regiae potestatis insignia, istorum uirtutem monstrat effectus; et quid de utrisque geratur, non solum fide cernitur, sed etiam uisibiliter adprobatur [Ver 324]

Quaesumus, domine deus noster, ut interuenientibus sanctis tuis sacrosancta mysteria, quae frequentamus actu, subsequamur et sensu [Ver 325]

Adesto, domine, populo tuo cum sanctorum tuorum patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia non praesumit, suffragantium meritis consequatur [Ver 326]

  1. ITEM ALIA

Deus, qui aeclesiae tuae in sanctis montibus fundamenta posuisti: da, ut nullis errorum subruatur incursibus, nulla mundi perturbatione quatiatur; sed apostolica semper et institutione sit firma et interuentione secura [Ver 327]

Offerimus sacrificium, domine, quod pro reuerentia beatorum apostolorum Petri et Pauli maiestati tuae iugiter et reddimus et debemus [Ver 328]

Uere dignum: aput quem cum beatorum apostolorum Petri et Pauli continuata festiuitas, aeterna celebritas, et triumphi caelestis perpetuus sit natalis, nos tamen beatae confessionis initia recolentes frequenti tribuis deuotione uenerari, ut crebrior honor inpensus sacratissimae passioni maiorem nobis prosit ad gratiam [Ver 329]

Beatorum apostolorum, domine, quaesumus, intercessione nos adiuua, pro quorum sollemnitate percepimus tua sancta laetantes [Ver 330]

Adesto, domine, fidelibus tuis, nec eos ullis mentis et corporis patiaris subiacere periculis, quos beatorum apostolorum Petri et Pauli munit gloriosa confessio [Ver 331]

XVII. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui aeclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernarum erues terrore portarum: presta, ut in tua ueritate persistens nulla recipiat consortia perfidorum [Ver 332]

Quae in hoc altari proposita, domine, quaesumus, oculis tuae maiestatis offerimus, beatorum apostolorum supplicationibus pro pitiatus adsume [Ver 333]

Uere dignum: qui nos ideo temporalibus salubriter flagellas incommodis, quia aeternarum rerum non uis subire dispendium: et quoniam facilis est in securitate prolapsus, praesentibus malis potius castigatos ad diuina proficere, quam mundana prosperitate permittis a sempiternae beatitudinis itinere deuiare. Per quae prouidentiae tuae beneficia cognoscentes apostolicis nos institutionibus erudiri, diem gloriosae passionis eorum multiplici sollemnitate ueneramur [Ver 334]

Aeternae pignus uitae capientes humiliter imploramus, ut apostolicis fulti patrociniis, / quod in imagine gerimus sacramenti, manifesta perceptione sumamus [Ver 335]

Tuere, domine, plebem tuam et beatorum apostolorum defende subsidiis. Tui famuli famulaeque sunt, domine, tibique subiecti. Benedictiones tuas iugiter adsequantur, quas suppliciter et indesinenter expectant [Ver 336]

XVIII. ITEM ALIA

Exaudi nos, deus salutaris noster, et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis, quorum donasti fideles esse doctrinis [Ver 337]

Suscipe, quaesumus, domine, munera plebis tuae, quae pro beatorum apostolorum Petri et Pauli nataliciis obtulerunt, et eorum tibi placita meritis propitius esse concede [Ver 338]


Uere dignum: qui aeclesiam tuam sempiterna pietate non deserens, per apostolos tuos iugiter eam et erudis et proteges [Ver 339]

Sumpto, domine, sacramento beatis apostolis interuenientibus depraecamur, ut quod temporaliter gerimus, capiamus aeternum [Ver 340]

Protege, domine, populum tuum, et apostolorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserua [Ver 341]

 

XIX. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, da populis tuis praecipuorum apostolorum Petri et Pauli natalem diem plena deuotione uenerari; ut quorum doctrinis ad confessionem deitatis unius institutus est mundus, ipsorum nunc quoque suffragiis diuinae pareat unitati [Ver 342]

Uere dignum: quia tui operis tuaeque uirtutis est, ut beatorum apostolorum Petri et Pauli gloriosa confessio, cuius annua uota celebramus, nec capiatur umquam falsis nec perturbetur aduersis; sed ut potius tui corporis ubique deuota conpago te dispensante suscipiat, quod sedis illa censuerit, quam tenere uoluisti totius aeclesiae principatum [Ver 343]

Concede, quaesumus, domine, beatos apostolos tuos inter uenire pro nobis; ita enim nos saluari posse confidimus, si eorum praecibus aeclesia gubernetur, quibus utitur te constituente principibus [Ver 344]

Perceptis, domine, sacramentis subdito corde rogamus et petimus, ut intercedentibus beatis apostolis tuis nobis proficiant ad medellam, quae pro illorum gesta sunt passione [Ver 345]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui nos eorum multiplici facis celebritate gaudere, quorum nostrae fragilitati patrocinia contulisti: da quaesumus, ut illorum saepius iterata sollemnitas nostrae sit tuitionis aumentum [Ver 346]

Hostias populi tui, domine, propitius intuere; ut quod nostra fiducia non meretur, per eos quos nobis constituisti praesules incessabiliter largiaris [Ver 347]

Uere dignum: qui, ut hanc sedem regimen aeclesiae totius efficeris, et quod haec praedicasset ostenderis ubique seruandum, simul in ea et apostolicae principem dignitatis et magistrum gentium collocasti [Ver 348]

Repleti benedictione caelesti suppliciter imploramus, ut quae fragili caelebramus officio, per beatos apostolos tuos nobis prod esse sentiamus auxilio [Ver 349]

Protector in te sperantium, deus, respice populum supplicantem, et apostolico interueniente suffragioperfice miseratus pia desideria singulorum [Ver 350]

XXI. ITEM ALIA

Placatus, quaesumus, domine, quidquid pro peccatis meremur auerte; nec aput te delicta nostra praeualeant, sed misericordia tua semper exhorta praeuincat [Ver 351]

Omnipotens sempiterne deus, qui nos omnium apostolorum merita sub una tribuisti celebritate uenerari: quaesumus, ut celerem nobis tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris [Ver 352]

Munera, domine, tuae glorificationis offerimus, quae tibi pro nostris grata ieiuniis eorum, quaesumus, depraecatio, quorum sollemnia celebramus, efficiat [Ver 353]

Uere dignum: qui in omnis sanctis caelestis Hierusalem fundamenta posuisti, quae duodecim solidata lapidibus apostolorum chorus aeclesiae tuae spiritali constructione declarat: ostendens nobis et in trinitate quadriformis euangelii constare mysterium, et in unoquoque euangeliorum trinitatis plenitudinem contineri; simulque fragilitati[s] nostrae per tuam gratiam fuisse prouisos huius dispensationis magistros, suffragatores et praesules; ut sacri muneris uenerabile sacramentum nihil amplius, nihil minus, nossemus esse quaerendum [Ver 354]

Sanctificati, domine, salutari mysterio quaesumus, ut pro nobis eorum non desit oratio, quorum nos donasti patrocinio gubernari [Ver 355]

Presta populo tuo, domine, quaesumus, consolationis auxilium, et diuturnis calamitatibus laborantem respirare concede. Da ueniam peccatis, et cor eius ab iniquitate custodi; ut quia humana fragilitas incessabiliter meretur offensam, interuenientibus sanctis tuis indulgentia lapsis continuata subueniat [Ver 356]

XXII. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli mysterio consecrasti: da aeclesiam tuam toto terrarum orbe diffusam eorum sequi pia deuotione doctrinam, per quos sumpsit religionis exordium [Ver 357]

Presta, quaesumus, aeclesiae tuae, domine, de tantis dignae gaudere principibus, et illam perseueranter regulam custodire, qua idem inter uerum falsumque diuidentes dilectos tibi greges sacris mysteriis inbuerunt [Ver 358]

XXIII. ITEM ALIA

Apostolorum, domine, beatorum Petri et Pauli desiderata sollemnia recensemus. Presta, quaesumus, ut eorum supplicatione muniamur, quorum regimur principatu [Ver 359]

Munera tibi, domine, laetantes offerimus, quae beatorum apostolorum Petri et Pauli nataliciis nobis intercessionibus confidimus profutura [Ver 360]

Uere dignum: qui praeuidens, quantis nostra ciuitas laboratura esset incommodis, apostolici roboris in eadem praecipua membra posuisti. Sed o felix, si tuos praesules, Romana, cognosceres et tantos dignae studeris celebrare rectores. Nulli te hostes inpeterent, nulla prorsus arma terrerent, si eorum famulata doctrinis ueraciter adque “ueraci fidelique proposito” fideliter eos proposito christianae sinceritatis ambires; cum tibi sufficienter appareat, quae bene meritis dona conferrent, qui tuentur etiam peccatores [Ver 361]

Quaesumus, omnipotens deus, ut qui nostris fatigamur offensis, sacris mysteriis expiemur; et qui merito nostrae iniquitatis adfligimur, apostolicis satisfactionibus protegamur [Ver 362]

Esto, domine, plebi tuae sanctificator et custus, ut apostolicis gubernata “munita” praesidiis et conuersatione tibi placeat et secura deseruiat [Ver 363]

XXIV. ITEM ALIA

Largiente te, domine, beati Petri et Pauli natalicium nobis lumen effulsit. Concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut illis magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis perpetuum munimen operetur [Ver 364]

Oblatio tibi, domine, uotiua defertur. Praecamur, ut pariter ad laudem tui nominis, et apostolicae reuerentiam dignitatis, et ad nostrum proueniat sanctificata praesidium [Ver 365]

Uere dignum: quoniam beatus Petrus et Paulus apostoli tui, quod in lacrimis seminarunt, in gaudio metere nunc probantur. Et qui euntes ibant et flebant, non morte perterriti, sed ut beatae perciperent plenitudinem passionis, gloriosi sanguinis semina praetiosa mittendo, uenientes ecce nunc ueniunt in exultatione totius aeclesiae, fructum uictoriae sempiternae et praesentibus referentes praemiis et futuris [Ver 366]

XXV. ITEM ALIA

Apostolorum tuorum praecibus, domine, plebis tuae dona sanctifica, ut quae tibi tuo grata sunt instituto, gratiora fiant patrocinio supplicantum [Ver 367]

Hostias, domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, apostolica prosequatur oratio, per quam nos expiare tribuis et defendi [Ver 368]

Uere dignum: tui enim muneris tuaeque uirtutis est, ut aeclesia tua in apostolica soliditate fundata infernarum non uincatur terrore portarum, et in tua ueritate consistens nulla recipiat consortia perfidorum [Ver 369]

Beatorum apostolorum, domine, quaesumus, intercessione nos adiuua, pro quorum sollemnitate percepimus tua sancta laetantes [Ver 370]

Adesto, domine, fidelibus tuis, nec eos nullis mentis et corporis patiaris subiacere periculis, quos beatorum apostolorum Petri et Pauli munit gloriosa confessio [Ver 371]

XXVI. ITEM AD SANCTUM PAULUM

Apostolico, domine, quaesumus, beatorum Petri et Pauli patrocinio nos tuere, et eosdem, quorum tribuisti sollemnia celebrare, securos fac nostros semper esse custodes [Ver 372]

Munera supplices, domine, tuis altaribus adhibemus, quantum de nostro merito formidantes, tantum beati Petri et Pauli, pro quorum sollemnibus offeruntur, intercessione confisi [Ver 373]

Uere dignum: cuius prouidentia donisque concessum est, ut festiuitatem nobis annuam beatorum Petri et Pauli triumphos prestet insignem. Par mundo uenerabile, apostolatus ordine primus et minimus, sed gratia et passione participes: hic princeps fidei confitendae, ille intellegendae clarus adsortor; hic Christum filium dei uiui pronuntiauit diuinitus inspiratus, ille hunc eundem uerbum sapientiam dei adque uirtutem uas factus electionis adstruxit hic Israheliticae deliuationis instituens aeclesiam primitiuam, ille magister et doctor gentium uocandarum. Sic dispensatione diuersa unam Christi familiam congregantes, tempore licet discreto, recurrens una dies in aeternum et una corona sociauit [Ver 374]

XXVII. ITEM ALIA

Intende, praecamur, altissime, uota quae reddimus; et tibi placita fieri eorum praecibus, pro quorum deferuntur honore concede [Ver 375]

Uere dignum: suppliciter exorantes, ut gregem tuum, pastor aeternae, non deseras, et per beatos apostolos continua protectione custodias, ut hisdem rectoribus dirigantur, quos operis tui uicarios eidem contulisti praeesse pastores [Ver 376]

XXVIII. ITEM ALIA

Sollemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes clementiam tuam depraecamur, omnipotens deus, ut tribuas iugiter nos eorum confessione benedici et patrociniis confoueri [Ver 377]

Presta, quaesumus, domine deus noster, et apostolorum natalicia nos tuorum continua deuotione uenerari, et in suis crebrius honorare principiis [Ver 378]

Populi tui, deus, institutor et rector, peccata quibus inpugnantur expelle, ut semper et tibi placitus et tuo munimen sit securus [Ver 379]