Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10737906

Odwiedza nas 36 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE MAIO XII. IN IEIUNIO MENSIS QUARTI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE MAIO XII. IN IEIUNIO MENSIS QUARTI

Adesto, domine, supplicibus tuis, ut hoc sollemne ieiunium, quod animis corporibusque curandis salubriter institutum est, deuoto seruitio celebremus [Ver 226]

Presta, domine deus noster, ut contra omnes fremitus impiorum mentis puritate uincamus; et qui nos in sua confidentes uirtute moliuntur adfligere, a nobis ieiunantibus subiugentur [Ver 227]

Offerimus tibi, domine, quae dicanda tuo nomini tu dedisti, suppliciter exorantes, ut sicut eadem nobis efficis sacramentum, ita fieri tribuas remedium sempiternum [Ver 228]

Uere dignum: post illos enim laetitiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis et in caelos ascendentis exigimus, postque perceptum Sancti Spiritus donum necessariae nobis haec ieiunia sancta prouisa sunt, ut pura conuersatione uiuentibus quae diuinitus aeclesiae sunt collata permaneant [Ver 229]

Refecti participatione muneris sacri quaesumus, domine deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus effectum [Ver 230]

Adesto, domine, populis tuis tua protectione fidentibus, et tuae se dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserua. Percipiant, quaesumus, domine, uitae praesentis auxilium, et gratiam repperiant sempiternam [Ver 231]

MENSE IUNIO. XIII. VIII KALENDAS IULIAS.
NATALE SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE

Uirtutum caelestium deus, qui nos annua beati Iohannis baptistae sollemnia frequentare concedes: presta, quaesumus, ut et securis eadem mentibus celebremus, et eorum patrocinio promerente plene capiamus securitatis aumentum [Ver 232]

Ad offerenda munera, domine, laeti concurrimus, supplices implorantes, ut [et] uenerando gloriam nuntiantis sumamus gratiam nuntiati [Ver 233]

Uere dignum: exhibentes sollemne ieiunium, quod beati Iohannis baptistae natalicia praeuenimus. Cuius genitor et uerbi dei nuntium dubitans nasciturum uocis est priuatus officio, et eodem recepit nascente sermonem; quique angelo promittente dum non credit ommutuit, magnifici praeconis exhortu et loquens factus est et profeta: materque pariter sterilis aeuoque confecta non solum puerperio fecunda processit, sed etiam, quo beatae Mariae fructum sedula uoce “benediction” susciperet, spiritu diuinitatis impleta est; ipseque progenitus, utpote uiae caelestis adsertor, uiam Domino monuit praeparari, seraque in “suprema” parentum aetate concretus et editus, procreandum nouissimis temporibus humani generis disseruit redemptorem [Ver 234]

Sanctorum tuorum nos, domine, patrocinia collata non deserant, quae fragilitatem nostram et praecibus tueantur et meritis [Ver 235]

Omnipotens et misericors deus, qui beatum baptistam Iohannem tua prouidentia destinasti, ut perfectam plebem Christo Domino praepararet: da, quaesumus, ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur, et [ad] eum quem profetauit inueniant [Ver 236]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, da cordibus nostris illam tuorum rectitudinem semitarum, quam beati Baptistae Iohannis uox clamantis edocuit [Ver 237]

Tua, domine, muneribus altaria cumulamus, illius natiuitatem honore debito celebrantes, qui saluatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstrauit  [Ver 238]

Uere dignum: in die festiuitatis hodiernae, quo beatus ille baptista Iohannis exortus est, nondum terrena conspiciens, caelestia iam reuelans; lucis aeternae praedicator, priusquam lumen temporale sentiret; testis ueritatis, antequam uisus; et ante propheta quam natus; maternis uisceribus latens, et unigenitum Dei prescia exultatione praenuntians; Christique tui nondum genitus iam praecursor. Nec mirum, si filium tuum, domine, procreatus ostendit, quem adhuc utero clausus agnouit: meritoque inter natos mulierum nullus inuentus est similis, quia nulli hominum prorsus indultum est, ut exsecutor diuinitatis exsisteret, priusquam uitam humanae condicionis auriret: satisque firmatum, quam esset mirabilis nuntiatus, cuius tam insignis nuntius appareret; conuenienterque pro lauacri ministerio, quod gerebat, detulit famulatum perfecti baptismatis mysterium consecranti, et ad remissionem peccatorum mortalibus conferendam huic iure deuitam reddidit, quem mundi tollere dixerat uenisse peccatum. [Ver 239]

Beati Iohannis baptistae nos, domine, praeclara comitetur oratio, et quem uenturum esse praedixit, poscat nobis fauere placatum [Ver 240]

Magnis mysteriis incitata plebs tua, domine, per uiam salutis et pacis incidat, et beati praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perueniat [Ver 241]

III. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui etiam in beati Iohannis generatione promenda confessionem sacratae tibi plebis institues: auge nobis fidei pietatisque constantiam, ut magis magisque fateamur excellentiam nuntiati, cum tanta sit gloria nuntiantis [Ver 242]

Uota populi tui, domine, propitiatus intende; et quorum nos tribues sollemnia celebrare, fac gaudere suffragiis [Ver 243]

Uere dignum: quoniam merito huic inter hominum filios nemo praelatus est, quem ab exordio sui usque in finem tot honorum insignibus, tot charismatum splendoribus consecrari: decebat enim, ut ineffabile domini sacramentum, quod profetica uoce praedixerat, uisibiliter etiam monstraturus ceteris eius nuntiis eminentior appareret. [Ver 244]

Presta, quaesumus, domine, ut sicut de praeteritis ad noua sacramenta transimus, ita uetustate deposita sanctificatis mentibus innouemur [Ver 245]

Benedic, quaesumus, domine, plebem tuam, et sanctorum tuorum depraecationibus confidentem tribue consequi, quod sperare donasti [Ver 246]

  1. ITEM ALIA. AD FONTEM

Omnipotens sempiterne deus, qui instituta legalia et sanctorum praeconia profetarum in diebus beati famuli tui Iohannis inplesti: presta, ut cessantibus significationum figuris ipsa sui manifestatione ueritas eloquatur [Ver 247]

Da, quaesumus, domine, lumen intellegentiae paruulis tuis, ut pro ueteris gratia sacramenti praesentis sacrificii gratia succedente sic gloriemur nobis, ut non abutamur antiquis [Ver 248]

Uere dignum: quoniam plena sunt omnia saecula misericordia tua, quam recurrentibus data lege temporibus etiam in huius diei festiuitate ueneramur: agnoscentes ad magnum pietatis tuae pertinuisse consilium, ut sanctus tuus Iohannis, cuius natalem ad nominis tui gloriam celebramus, tot donis mirabilis nasceretur [Ver 249]

Annue, domine, praecibus nostris, ut sicut de praeteritis ad noua sumus sacramenta translati, ita uetustate deposita sanctificatis mentibus innouemur [Ver 250]

  1. ITEM ALIA.

Deus, qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Iohannis natiuitate fecisti: da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in uiam salutis et pacis [Ver 251]

Omnipotens sempiterne deus, qui tuis fidelibus contulisti, ut ille, quo inter natos mulierum nullus est maior, oreretur et unigeniti tui gloriosus praecursor exsisteret: prouidentiae tuae munus exsequere, [et] ut quae manifestauit testificatio nuntii, impleat praesentia nuntiati [Ver 252]

Remotis obumbrationibus carnalium uictimarum spiritalem tibi, summe pater, hostiam supplici seruitute deferimus, quae miro ineffabilique mysterio et immolatur semper et eadem semper offertur, pariterque et deuotorum munus et remunerantis est praemium [Ver 253]

Uere dignum: in die festiuitatis hodiernae, qua beatus Iohannis exhortus est, qui uocem matris domini nondum aeditus sensit, et adhuc clausus utero ad aduentum salutis humanae profetica exultatione gestiuit; qui et genetricis sterelitatem conceptus abstersit, et patris linguam natus absoluit, solusque omnium profetarum redemptorem mundi, quem praenuntiauit ostendit, et ut sacrae purificationis effectum aquarum natura conceperet, sanctificandis Iordanis fluentis ipsum baptismatis lauit auctorem [Ver 254]

Caelestis doni benedictione percepta supplices te, deus omnipotens, depraecamur, ut hoc idem nobis semper et sacramenti causa sit et salutis [Ver 255]

Quos tuos effices, domine, tua pietate circumtege, et fragilibus sanctorum omnium praetende subsidia; ut ad promissiones tuas te inspirante currant, te gubernante perueniant [Ver 256]