Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4652262

Odwiedza nas 72 gości oraz 0 użytkowników.

X MENSE MAIO ORATIONES PRIDIE PENTICOSTEN

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

X MENSE MAIO ORATIONES PRIDIE PENTICOSTEN

Deus, qui si uellis reddere quod meremur, prius deficimus, quam merita supplicia perferamus: quaesumus, absolue nostros placatus errores, et ut possimus ad tua praecepta conuerti, copiosa propitiatione nos praeueni [Ver 187]

Clemens, omnipotens et misericors deus, duritiam nostri cordis auerte, qua nec uerbera multiplicata metuimus, nec tantis mysteriis collata dona sentimus; et tua nobis inspiratione concede, ut et delictis ueniam postulemus, et gratias pro nostra saluatione reddamus [Ver 188]

Domine deus noster, cuius est prima causa miserendi, qua nomen tuum timeamus et amemus, cordibus nostris miseratus infunde, ut quae tibi non placent refutantes, sincera tibi uoluntate subdamur [Ver 189]

Parce, domine, parce peccantibus; et ut ad propitiationem tuam possimus accedere, spiritum nobis tribue corrigendi [Ver 190]

ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui pascale sacramentum quinquaginta dierum uoluisti mysterio contineri: presta, ut gentium facta dispersio diuisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur [Ver 191]

Supplices tuam, domine, clementiam depraecamur, ut qui praeuenis semper mala merita nostra miserendo, tibi placita fieri piis actibus et ieiuniis salubribus expiando [Ver 192]

Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut dignitas condicionis humanae per inmoderantiam sauciata, medicinalis parsimoniae studiis reformetur [Ver 193]

Annue, misericors deus, ut qui diuina praecepta uiolando paradisi felicitate decidimus, ad aeternae beatitudinis redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum [Ver 194]

Adesto, domine, fidelibus tuis, adesto supplicibus: et terrestribus non deseras adiumentis, quos caelestium rerum facis esse participes [Ver 195]

ITEM ALIA. I.

Sacri nos, domine, muneris operatio mundet et foueat, renouet et donis societ sempiternis [Ver 196]

Uere dignum: qui, ut ad id quod facta est, repararetur humana condicio, in uno eodemque hominem suum cuique conuenienter adtribuis. Corpus alitus aescis, anima ieiuniis saginatur: nisi conpetentibus sustentata ciuis membra non seruiont, absque continentia non uiget mentis imperium. In qua diuersitate substantiae sic tuo moderamine nos gubernas, ut quia sine his non potest constare, quibus refouetur alterutrum, ac temperie sumi praecipias, qua utrumque uegetetur: ac simul alimonia carni non desit unde subsistat, et adsit obseruantia unde mens polleat [Ver 197]

Sacris caelestibus, domine, uitia nostra purgentur, [et] ut muneribus tuis possimus semper aptari [Ver 198]

  1. IN PENTECOSTEN ASCENDENTIBUS A FONTE

Supplicem, tibi, domine, plebem tuam placatus intende, et in tua misericordia confidentem clementia largiore comitare; ut quia sine te non potest omnino consistere, tuis beneficiis temporalibus gubernetur, ut proficiat ad aeterna [Ver 199]

Presta nobis, ineffabilis et misericors Deus, ut adoptio, quam in id ipsum sanctus spiritus aduocauit, nihil in dilectione terrenum, nihil habeat in confessione diuersum [Ver 200]

Propitius, domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum [Ver 201]

Uere dignum: qui ascendit super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum in filios adoptionis effudit. Unde laetantes inter altaria tua, domine uirtutum, hostias tibi laudis offerimus, et cetera [Ver 202]

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro his, quos ex aqua et spiritu sancto regenerare dignatus es, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, placatus accipias, eorumque nomina ascribi iubeas in libro uiuentium [Ver 203]

Communicantes, et diem Pentecostem sacratissimum celebrantes, quo spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae maiestatis impleuit: sed et mememoriam uenerantes [Ver 204]

Benedic, domine, et has tuas creaturas fontis mellis et lactis, et pota famulos tuos ex hoc fonte aquae uitae, perennis qui est spiritus ueritatis, et enutri eos de hoc lacte et melle, quemadmodum...patribus nostris Abraham Isac et Iacob introducere te eos in terram promissionis, terram fluentem melle et lacte. Coniunge ergo famulos tuos, domine, spiritui sancto, sicut coniunctum est hoc mel et lac, quo caelestis terrenaeque substantiae significatur unitio in Christo Iesu Domino nostro: per quem haec omnia. [Ver 205]

  1. ITEM ALIA

Da nobis, quaesumus, domine, per gratiam spiritus sancti nouam tui paracliti spiritalis obseruantiae disciplinam, ut mentes nostrae sacro purgatae ieiunio cunctis reddantur eius muneribus aptiores [Ver 206]

  1. ITEM ALIA IN IEIUNIO QUARTI MENSIS

Concede nobis, domine, praesidia miliatiae christianae sanctis incoare ieiuniis, ut contra spiritales nequitias pugnatori continentiae muniamur auxiliis [Ver 207]

Deus, cuius mysteriis mundamur et pascimur: presta, ut eadem sic temporaliter celebremus, ut nobis experiamur aeterna [Ver 208]

  1. ITEM ALIA
    PRAESUMPTIO ET REPARATIO PRIMI HOMINIS

Uere dignum: qui post illut ineffabiliter institutum diuinae humanaeque naturae consortium, sponsi filios usque ad eius abscessum non posse ieiunare praemonuit, ne rudes animos paruulorum, supernis eruditionibus inbuendos, honeraret austerioribus disciplinis, sed proficientibus exercitia maiora seruaret: quibus uberiore dono spiritus sancti sufficienter instructis ieiunii subsequentis primitias dedicauit; ut quia post creationem primi hominis initium peccati concupiscentia ministrarat, post reparationem generis humani continentia fieret origo uirtutum [Ver 209]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne Deus, qui paschalis sollemnitatis arcanum hodierni mysteri plenitudine perfecisti: da quaesumus, ut filii tuae adoptionis effecti, quam dominus noster Iesus Christus ad te ueniens dereliquid, mereantur et pacem [Ver 210]

Da, quaesumus, aeclesiae tuae, misericors deus, ut sancto spiritu congregata hostili nullatenus incursione turbetur [Ver 211]

Hostias populi tui, quaesumus, domine, miseratus intende, et ut tibi reddantur acceptae, conscientias nostras sancti spiritus salutaris aduentus emundet [Ver 212]

Uere dignum: in die sollemnitatis hodiernae, quo humanam de uaria superstitione substantiam spiritu uere perficis religionis unitam [Ver 213]

Adesto, domine, quaesumus, populo tuo, et quem mysteriis caelestibus inbuisti, ab hostium furore defende [Ver 214]