Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4770729

Odwiedza nas 70 gości oraz 0 użytkowników.

VIIII MENSE MAIO PRAECES IN ASCENSA DOMINI VI ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIIII MENSE MAIO PRAECES IN ASCENSA DOMINI VI ITEM ALIA

Da, quaesumus, omnipotens deus, illo subsequi tuorum membra fidelium, quo caput nostrum principiumque praecessit [Ver 183]

Uere dignum: in hac die, quo Iesus Christus filius tuus dominus noster diuini consummato fine mysterii dispositionis antique munus expleuit, ut scilicet et diabolum caelestis operis inimicum per hominem quem subiugarat elideret, et humanam reduceret ad superna dona substantiae [Ver 184]

Tribue, quaesumus, domine, ut illuc tendat christianae nostrae deuotionis affectus, quo tecum est nostra substantia [Ver 185]

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo dominus noster unigenitus filius tuus unitum sibi hominem nostrae substantiae in gloriae tuae dextera collocauit: sed et memoriam [Ver 186]