Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5101239

Odwiedza nas 236 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XLII. ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XLII. ITEM ALIA

Quaesumus, domine deus noster, ne aput iustitiam tuam peccata nostra nos adgrauent quam tuae pietatis inuicta miseratio; nec nos quamlibet innumeris grauari patiaris erroribus, quos tantis uoluisti sanctorum tuorum suffragiis adiuuari [Ver 162]

Respice propitius, domine, super haec munera, quae et pro sanctorum tuorum commemoratione deferimus, et pro nostris offensionibus immolamus [Ver 163]

Uere dignum: pugnauit enim in beatis martyribus tuis contra profanitatem mundi tuae fidei gloriosa confessio, contra inrationabilem saeuitiam persequentum sapiens sanctaque patientia, contra inlecebras temporales spes caelestium Ý:promissio:Ý praemiorum, contra uitae praesentis adfectum uenturae salutis aeternitas: et in omnibis frementis machinamenta diaboli dextera tua in eis dimicante uicerunt [Ver 164]