Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4902681

Odwiedza nas 59 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XL. ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XL. ITEM ALIA

Sint tibi placita, domine, populi tui uotiua sacrificia, et quod fragilitas nostra non inpetrat, eorum supplictio pro quorum gloria deferuntur obtineat [Ver 157]

Dicata nomini tuo munera, domine, sanctorum tuorum pro nobis satisfactio prosequatur, ut offensae nostrae per eos qui in conspectu tuo digni sunt relaxentur [Ver 158]

Uere dignum: qui ad maiorem triumphum de humani generis hoste capiendum praeter illam gloriam singularem, qua ineffabilibus modis Domini uirtute prostatus est, ut etiam a sanctis martyribus superaretur effecit, adque in membris quoque suis uictoria sequeretur, quae praecessit in capite [Ver 159]