Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4652226

Odwiedza nas 68 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXXVI ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXXVI ITEM ALIA

Prosint meritis, domine, patrocinia multiplicata sanctorum, et iniustitias nostras tot oratio beatorum pro nobis fusa dissoluat [Ver 138]

Ne, quaesumus, domine, pro nostris excessibus munera delata despicias, sed pro tuorum intercessione sanctorum potius ad indulgentiam conuertere supplicibus [Ver 139]

Uere dignum: tu etenim, domine, discernis populum tuum, et... ad martyrum festa multitudo conueniat, qui in tuorum uere fidelium sint parte cognoscis: adque ideo in nulla remaneat diaboli portione, qui in sanctorum cupis sorte numerari [Ver 140]

Annue quaesumus, domine, sacris martyribus tuis, ut opem nobis suae depraecationis inpendant, et iram tuam quam nostris prauitatibus meruimus euadamus [Ver 141]