Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5645044

Odwiedza nas 67 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXXV ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXXV ITEM ALIA

Si uis, potens es mundare, Domine, et quam uox iniquitatis nostrae non obtinet, tuorum nobis praecibus ueniam donare sanctorum [Ver 134]

Supplices, domine, te rogamus, ut quamuis offensiones nostrae inpendiant, recordatione tamen martyrum tuorum munus nostrum non sit ingratum [Ver 135]

Uere dignum: prostrato corde poscentes, ut quamuis tanta sint nostra facinora, quibus etiam cum innumeribus sanctorum suffragiis laboremus, tu tamen inmensa pietate concedas, ne scelera magis nostra praeualeant quam satisfactio pro nobis copiosa iustorum [Ver 136]

Presta, domine, quaesumus, ut quam inmensis erroribus adgrauati fiduciam conscientiae non habemus, martyrum tuorum nobis supplicatio beata subueniat [Ver 137]