Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5101286

Odwiedza nas 286 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXXII ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXXII ITEM ALIA

Da nobis, omnipotens et misericors deus, ut sanctorum tuorum natalicia celebrantes, quorum praedicamus triumphos, eorum fidem ueraciter imitemur [Ver 122]

Offerimus, domine, munera tuorum tibi sollemnitatibus grata sanctorum, tuam clementiam depraecantes, ut quod ad illorum gloriam, nobis prosit ad ueniam [Ver 123]

Uere dignum: quorum martyrum beatorum pro confessione tui nominis uenerabilis sanguis effusus, sicut tua mirabilia manifestat, qui perficis in infirmitate uirtutem, ita nostris et studiis dat profectum, et fragilitatibus prestat auxilium [Ver 124]

Sanctis interuenientibus, Domine, tibi seruitus nostra conplaceat, et obsequia munerum fiant praesidia deuotorum [Ver 125]