Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901145

Odwiedza nas 42 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXXI ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXXI ITEM ALIA

Peccatorum nostrorum, domine, multitudine praeualente ad sanctorum tuorum annua festa recolimus singulare suffragium, per eos tuam misericordiam depraecantes, quorum nos uoluisti patrociniis adiuuari [Ver 118]

Offerentium tibi munera, quaesumus, domine, ne delicta respicias, sed intercessorum merita propitius intuere[Ver 119]

Uere dignum: te in tuorum glorificantes confessione sanctorum, qui mirabili dispensatione sapientiae tuae et illis beatitudinem sempiternam, et fragilitati nostrae congrua praeparasti subsidia, ut quos ad te placandum praeuideris dignos, eorum qui tibi placuerunt dignis praecibus propitiatus intenderis. Unde supplices inploramus, ut sicut illos manet aeterna felicitas, sic pro nobis eorum depraecatio continuata non desit [Ver 120]

Peccauimus tibi, omnipotens et misericors deus. Remedium non habemus, nisi miseraris nobis tuorum depraecatione sanctorum [Ver 121]