Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4652193

Odwiedza nas 57 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXX ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXX ITEM ALIA

Protege nos, domine, tuorum depraecatione iustorum ³:sanctorum:³, ut quorum circumdamur suffragio, foueamur auxiliis [Ver 114]

Da nobis, quaesumus, domine, semper haec tibi uota deferre, quibus sanctorum tuorum natalicia celebrantes tuam gloriam praedicemus [Ver 115]

Uere dignum: quia sanctorum tuorum sollemnia repetentes, quorum ueneranda confessio et mirabilia tuae uirtutis expleuit, et illis praemium caeleste quaesiuit, et nobis patrocinia praeparauit [Ver 116]

Prosint nobis, domine, iustorum tuorum frequentata sollemnia: quoniam quanto fragiliores sumus, tanto tibi placentibus praesidiis indigemus [Ver 117]