Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5101139

Odwiedza nas 116 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXVIII ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXVIII ITEM ALIA

Hostias tibi, domine, sanctorum tuorum dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium [Ver 104]

Praesta, nobis, domine, quaesumus, uniuersa peccata pariter adque pericula corporis et mentis euadere, quos innumerabilium martyrum pia confessione circumdas [Ver 105]

Sacrificium tibi, domine, laudis offerimus in uenerabilium commemoratione sanctorum. Da, quaesumus, ut quod illis contulit gloriam, nobis proficiat salutem [Ver 106]

Uere dignum: qui nos beatorum martyrum palmas in diebus, quod sanguine signauere uenerantes, in tua exaltare potentia, in tuo, domine, tribues semper honore gaudere [Ver 107]

Sumpsimus, domine, sanctorum tuorum sollemnia celebrantes caelestia sacramenta; quorum suffragiis, quaesumus, largiaris, ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur [Ver 108]