Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901119

Odwiedza nas 81 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXII ITEM ALIA

Martyrum tuorum nos, domine, semper festa laetificet, et quorum celebramus meritum, experiamur auxilium [Ver 83]

Magnificamus, domine, nomen tuum, omnipotens et misericors Deus, qui fragilitati nostrae subueniens, non solum nobis mysteria diuina largiris, sed etiam per quorum praeces his digni reddamur [Ver 84]

Uere dignum: celebramus enim tuorum natalicia praetiosa iustorum, quae dum cotidiae toto resplendeant, semper et incoantur expleta, et explentur iugiter incoanda [Ver 85]

Frequenti sacramentorum perceptione satiati ³:ditati:³ quaesumus, domine, ut quorum honore geminantur, salutifera nobis oratione proueniant [Ver 86]

Adsit, domine, misericordia tua populo sanctorum depraecatione placatus, quae eum semper et purget a crimine et ab hoste defendat, temporalibus proueat adiumentis et ad sanctorum gaudia sempiterna perducat [Ver 87]