Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901127

Odwiedza nas 90 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXI ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXI ITEM ALIA

Maiestati tuae nos, domine, martyrum supplicatio beata conciliet, ut qui incessabiliter actibus nostris offendimus, continuis iustorum praecibus expiemur [Ver 79]

Grata tibi munera nostra sint, domine, quae tuis sunt instituta praeceptis, et sanctorum festiuitatis gloriosa commendat [Ver 80]

Uere dignum: te in sanctorum tuorum confessione laudantes, quorum dum sollemnia frequentantur, copiosiora nobis fidei proponuntur exempla; dum saepius uictoriae reuoluuntur, crebriora nobis ministrantur auxilia; dum multipliciter ³:uberius:³ meritum praedicatur et gloria, spes nobis aeternae beatitudinis propensius intimatur [Ver 81]

Repleti, domine, caelesti mysterio et benedictionibus suffragantum gratias agimus nomini tuo, qui nos et salutari munere comitaris, et sanctorum patrociniis benignus adtollis [Ver 82]