Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5046228

Odwiedza nas 103 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XX ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XX ITEM ALIA

Sanctorum tuorum, domine, praecibus adiuuemur, et quod possibilitas nostra non optinet, eorum nobis postulatione donetur [Ver 71]

Hostiam nostram, quaesumus, domine, sancti Laurenti martyris tui et confessio ueneranda et beata commendet oratio [Ver 72]

Uere dignum: qui nos per mundi caligines tamquam luminaribus caeli sanctorum tuorum exemplis instituens et intercessione prosequeris [Ver 73]

Inter innumera, domine, pietatis tuae subsidia hinc fragilitatem nostram confidimus non relinqui, quia tanta nobis placentium tibi patrocinia sunt prouisa [Ver 74]

Deus, errantes in uia posse redire ueritatis lumen ostendis: da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere qui huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari[Ver 75]

Omnipotens sempiterne deus, qui tuae mensae participes a diabolico iubes abstinere conuiuio: da, quaesumus, plebi tuae, ut gustu mortiferae prophanitatis abiecto puris mentibus ad aepulas aeternae salutis accedant [Ver 76]

Uere dignum: cuius aeclesia sic ueris confessoribus falsisque permixta nunc agitur, ut tamen et fragilitatis humanae semper cauenda mutatio et nullius sit desperanda conuersio. Quo magis supplices te rogamus, ut quia sine te non potest solida constare deuotio, et firmis perseuerantiam et resipiscentiam largiaris infirmis [Ver 77]

Da, quaesumus, domine, populo tuo a diabolicis quibus renuntiauit laqueis abstinere, et toto tibi corde prosterni [Ver 78]