Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901063

Odwiedza nas 42 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XVIIII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XVIIII ITEM ALIA

Adesto, domine, praecibus nostris, quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus, ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus, eorum qui tibi placuerunt meritis adiubemur [Ver 62]

Exaudi nos, domine deus noster, cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantes, ut quorum celebramus triumphos, possimus retinere constantiam [Ver 63]

Praetende nobis, domine, misericordiam tuam, et sanctos tuos, quorum nos dedisti patrociniis adiubari, tribue maiestatem tuam iugiter exorare pro nobis [Ver 64]

Auxiliare, domine, fragilitati nostrae, ut tuorum intercessione sanctorum non reprobemur meritis, quos tantis deputare dignaris officiis [Ver 65]

Tribue, quaesumus, domine, donis tuis libera nos mente seruire, ut interuenientibus sanctis tuis munera quae deferimus et medellam nobis operentur et gloriam [Ver 66]

Uere dignum: quia tu es gloriosus in omnibus sanctis tuis, quibus et in confessione uirtutem et passione uictoriam contulisti [Ver 67]

Uere dignum: quoniam tui operis tuaeque uirtutis est, quod sanctis tuis non solum credere in filium tuum dominum Iesum Christum, sed etiam pro eo pati posse donatum est, ut quos iustificabat fides, glorificaret et finis [Ver 68]

Sacri corporis et sanguinis praetiosi renobati libamine quaesumus, domine, clementiam tuam, ut quod frequenti deuotione gerimus, certa redemptione capiamus [Ver 69]

Conserua, domine, populum tuum, et quem salutaribus praesidiis non desinis adiubare, perpetuis tribue gaudere beneficiis et mentis et corporis [Ver 70]